Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Equidem, ut de me ipso fatear, non eum diem laetiorem
egi, quo mihi latus clavus oblatus est, vel quo homo novus
et in civitate minime favorabili natus quaesturam aut tribunatum aut praeturam accepi, quam eos, quibus mihi pro
mediocritate huius quantulaecumque in dicendo facultatis
aut reum prospere defendere aut apud centumviros causam aliquam feliciter orare aut apud principem ipsos illos
libertos et procuratores principum tueri et defendere datur.
[2]
tum mihi supra tribunatus et praeturas et consulatus ascendere videor, tum habere quod, si non in alio oritur, nec
[3]
codicillis datur nec cum gratia venit. quid? fama et laus
cuius artis cum oratorum gloria comparanda est? quid? non
inlustres sunt in urbe non solum apud negotiosos et rebus
intentos, sed etiam apud iuvenes vacuos et adulescentis,
[4]
quibus modo recta indoles est et bona spes sui? quorum
nomina prius parentes liberis suis ingerunt? quos saepius
vulgus quoque imperitum et tunicatus hic populus transeuntis nomine vocat et digito demonstrat? advenae quoque et peregrini iam in municipiis et coloniis suis auditos,
cum primum urbem attigerunt, requirunt ac velut adgnoscere concupiscunt.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.