previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics



Annuus adsuetum dominae natalis honorem
exigit: ite manus ad pia sacra meae.
sic quondam festum Laërtius egerat heros
forsan in extremo coniugis orbe diem.
5lingua favens adsit, nostrorum oblita malorum,
quae, puto, dedidicit iam bona verba loqui;
quaeque semel toto vestis mihi sumitur anno,
sumatur fatis discolor alba meis; [p. 228]
araque gramineo viridis de caespite fiat,
10et velet tepidos nexa corona focos.
da mihi tura, puer, pingues facientia flammas,
quodque pio fusum stridat in igne merum.
optime natalis! quamvis procul absumus, opto
candidus huc venias dissimilisque meo,
15si quod et instabat dominae miserabile vulnus,
sit perfuncta meis tempus in omne malis;
quaeque gravi nuper plus quam quassata procella est,
quod superest, tutum per mare navis eat.
illa domo nataque sua patriaque fruatur
20erepta haec uni sit satis esse mihi
quatenus et non est in caro coniuge felix,
pars vitae tristi cetera nube vacet,
vivat, ametque virum, quoniam sic cogitur, absens,
consumatque annos, sed diuturna, suos.
25adicerem et nostros, sed ne contagia fati
corrumpant timeo, quos agit ipsa, mei.
nil homini certum est. fieri quis posse putaret,
ut facerem in mediis haec ego sacra Getis?
aspice ut aura tamen fumos e ture coortos
30in partes Italas et loca dextra ferat.
sensus inest igitur nebulis, quas exigit ignis:
consilio fugiunt aethera, Ponte, 1 tuum.
consilio, commune sacrum cum fiat in ara
fratribus, alterna qui periere manu,
35ipsa sibi discors, tamquam mandetur ab illis,
scinditur in partes atra favilla duas.
hoc, memini, quondam fieri non posse loquebar,
et me Battiades iudice falsus erat: [p. 230]
omnia nunc credo, cum tu non stultus ab Arcto
40terga, vapor, dederis Ausoniamque petas.
haec ergo lux est, quae si non orta fuisset,
nulla fuit misero festa videnda mihi.
edidit haec mores illis heroisin 2 aequos,
quis erat Eëtion Icariusque pater.
45nata pudicitia est, virtus 3 probitasque, fidesque,
at non sunt ista gaudia nata die, 4
sed labor et curae fortunaque moribus impar,
iustaque de viduo paene querella toro.
scilicet adversis probitas exercita rebus
50tristi materiam, tempore laudis habet,
si nihil infesti durus vidisset Ulixes,
Penelope felix sed sine laude foret,
victor Echionias si vir penetrasset in arces,
forsitan Euadnen vix sua nosset humus.
55cum Pelia genitae tot sint, cur nobilis una est?
nempe fuit misero nupta quod una viro.
effice ut Iliacas tangat prior alter harenas,
Laudamia nihil cur referatur erit.
et tua, quod malles,5 pietas ignota maneret,
60implerent venti si mea vela sui.
di tamen et Caesar dis accessure, sed olim,
aequarint Pyhos cum tua fata dies,
non mihi, qui poenam fateor meruisse, sed illi
parcite, quae nullo digna dolore dolet. [p. 232]

1 consilium ... cetera pene corr. Withof

2 heroibus corr. Salmasius

3 moris: virtus Owen

4 die fide

5 mallem

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (21 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: