previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics



IAM toto orbe paene pacato maius erat imperium Romanum, quam ut ullis exteris viribus opprimi posset. Itaque invidens fortuna principi gentium populo ipsum illum in exitium sui armavit. [2] Ac 1 [p. 266] Mariana quidem Cinnanaque rabies iam intra urbem praeluserat, 2quasi si experiretur. Sullana tempestas latius, intra Italiam tamen, detonuerat. [3] Caesaris furor atque Pompei urbem Italiam, gentes nationes, totum denique qua patebat 3imperium quodam quasi diluvio et inflammatione corripuit, adeo ut non recte tantum civile dicatur, [4] ac ne sociale quidem, sed nec externum, sed potius commune quoddam ex omnibus et plus quam bellum. [5] Quippe si duces eius inspicias, totus senatus in partibus; si exercitus, hinc undecim legiones, inde decem et octo, flos omnis et robur Italici sanguinis; si auxilia sociorum, hinc Gallici Germanique dilectus, inde Deiotarus, Ariobarzanes, Tarcondimotus, Cotys et Rhascypolis,4omne Thraciae, Cappadociae, Macedoniae, Ciliciae, [6] Graeciae totiusque robur orientis; si moram belli, quattuor anni, sed 5pro clade rerum breves; 6si locum et spatium, 7commissum est intra Italiam, inde se in Galliam Hispaniamque deflexit re-versumque ab occasu totis viribus in Epiro Thessa-liaque consedit; hinc in Aegyptum subito transi-luit, inde respexit Asiam, Africae incubuit, postremo in Hispaniam regyravit 8et ibi aliquando defecit. [7] Sed non et odia partium finita cum bello. Non 9 10 11 12 13 14 15 [p. 268] enim prius quieverunt, quam in ipsa urbe medio senatu eorum, qui victi erant, odia victoris se caede satiarent. [8] Causa tantae calamitatis eadem quae 16omnium, nimia felicitas. Si quidem Quinto Metello Lucio Afranio 17consulibus cum Romana maiestas toto orbe polleret recentesque victorias, Ponticos et Armenios triumphos, in Pompeianis theatris Roma cantaret, nimia Pompei potentia apud otiosos, ut solet, cives movit invidiam. [9] Metellus ob inminutum Cretae triumphum, Cato adversus potentes semper obliquus detrectare Pompeio actisque eius obstrepere. Hic dolor transversum egit et ad praesidia dignitati paranda inpulit. [10] Forte tunc Crassus genere, divitiis, dignitate florebat, ut 18vellet tamen auctions opes; C. Caesar eloquentia et spiritu, ecce iam et consulatu adlevabatur; Pompeius tamen inter utrumque eminebat. [11] Sic igitur Caesare dignitatem conparare, Crasso augere, Pompeio retinere cupientibus, omnibusque pariter potentiae cupidis de invadenda re publica facile convenit. [12] Ergo cum mutuis viribus in suum quisque decus niterentur, Galliam Caesar invadit, Crassus Asiam, Pompeius Hispaniam: tres maximi exercitus, et in his orbis imperium societate 19 20 21 [p. 270] [13] trium principum occupatur. Decem annos traxit ista dominatio ex fide, quia mutuo metu tenebantur. Crassi morte apud Parthos, morte Iuliae Caesaris filiae, quae nupta Pompeio generi socerique concordiam matrimonii foedere continebat, statim aemulatio erupit. [14] Iam Pompeio suspectae Caesaris opes et Caesari Pompeiana dignitas gravis. Nec ille ferebat parem, nec hic superiorem. Pro nefas! Sic de principatu laborabant, tamquam duos tanti imperii fortuna non caperet. [15] Ergo Lentulo Marcelloque consulibus rupta primum coniurationis fides. 22De successione Caesaris senatus, id est Pompeius, agitabat, nec ille abnuebat, si ratio sui proximis comitiis haberetur. [16] Ut daretur consulatus absenti, quem decem tribuni favente Pompeio nuper decreverant, dissimulante eodem negabatur: veniret et peteret more maiorum. [17] Ille contra flagitare decreta, ac, nisi fides permaneret, non remittere exercitum. Ergo ut in hostem decernitur. His Caesar agitatus statuit praemia armorum armis defendere. [18] Prima civilis belli harena Italia fuit, cuius arces levibus praesidiis Pompeius insederat; sed omnia 23 [p. 272] [19] subito Caesaris impetu oppressa sunt. Prima Arimino signa cecinerunt. Tum pulsus Etruria Libo, Vmbria Thermus, Domitius Corfinio. Et peractum erat bellum sine sanguine, si Pompeium Brundisii opprimere potuisset. [20] Et ceperat; sed ille per obsessi claustra portus nocturna fuga evasit. Turpe dictu: modo princeps patrum, pacis bellique moderator, per triumphatum a se mare lacera et paene inermi nave fugiebat. [21] Nec Pompei ab Italia quam senatus ab urbe fuga turpior:24quam paene vacuam, metu Caesar ingressus consulem se ipse fecit. Aerarium quoque sanctum, quod quia tardius aperiebant tribuni iussit effringi, censumque et patrimonium populi Romani ante rapuit quam imperium. [22] Pulso fugatoque Pompeio maluit prius ordinare provincias quam ipsum sequi. Siciliam et Sardiniam, [23] annonae pignera, per legatos habet. Nihil hostile erat in Gallia; pacem ipse fecerat. Sed ad Hispanienses Pompei exercitus transeunti per eam duci portas claudere ausa Massilia est. Misera dum cupit pacem, belli metu in bellum incidit; sed quia tuta muris erat, vinci eam sibi iussit absenti. 25 [p. 274] [24] Graecula civitas non pro mollitia nominis et vallum rumpere et incendere machinas ausa, etiam congredi navibus; [25] sed Brutus, cui mandatum erat bellum, victos terra marique perdomuit. Mox dedentibus se omnia ablata praeter quam potiorem omnibus habebant libertatem. [26] Anceps variumque sed incruentum in Hispania bellum cum legatis Gnaei Pompei, Petreio et Afranio, quos Ilerdae castra habentes apud Sicorim amnem obsidere et ab oppido intercludere adgreditur. [27] Interim abundatio verni fluminis commeatibus prohibebat: sic fame castra temptata sunt, [28] obsessorque ipse quasi obsidebatur. Sed ubi pax fluminis redit, et 26populationibus et pugnae 27campos aperuit, iterum ferox instat et cedentes ad Celtiberiam consecutus aggere et vallo et per haec siti ad deditionem conpulit. [29] 28Sic citerior Hispania recepta est, nec ulterior moram fecit. Quid enim una post quinque legiones? Itaque ultro cedente Varrone Gades, fretum, Oceanus, omnia felicitatem Caesaris sequebantur. [30] Aliquid tamen adversus absentem ducem ausa Fortuna est circa Illyricum 29et Africam,30quasi de industria prospera eius adversis radiaret; [31] 31quippe cum fauces Adriani maris iussi 32occupare Dolabella 33 34 35 36 37 38 39 [p. 276] et Antonius, ille Illyrico, hic Curictico 40litore castra posuissent, iam maria late tenente Pompeio, repente legatus eius Octavius Libo ingentibus 41copiis classicorum utrumque circumvenit. [32] Deditionem fames extorsit Antonio. Missae quoque a Basilo 42in auxilium eius rates, quales inopia navium fecerat,43nova Pompeianorum arte Cilicum actis sub mari funibus captae quasi per indaginem. [33] Duas tamen aestus explicuit. Una, quae Opiterginos ferebat, in vadis haesit memorandumque posteris exemplum 44dedit. Quippe vix mille iuvenum manus circumfusi undique exercitus per totum diem tela sustinuit, et cum exitum virtus non haberet, tandem, 45ne in deditionem veniret, hortante tribuno Vulteio mutuis ictibus inter se concurrit. [34] In Africa quoque par et virtus et calamitas Curionis fuit, qui ad recipiendam provinciam missus, pulso fugatoque Varo 46superbus, subitum Iubae regis adventum equitatumque Maurorum sustinere non potuit. Patebat victo fuga; sed pudor suasit, ut amissum sua temeritate exercitum morte 47sequeretur. [35] Sed iam debitum par Fortuna flagitante sedem bello Pompeius Epiron elegerat; nec Caesar morabatur. [36] Quippe ordinatis a tergo omnibus, quamvis 48 49 50 51 52 53 54 55 [p. 278] hiemps media prohiberet tempestate, ad bellum navigavit; [37] positisque ad Oricum castris, cum pars exercitus ob inopiam navium cum Antonio relicta Brundisii moram faceret, adeo inpatiens erat, ut ad arcessendos eos ardente ventis mari, nocte concubia, speculatorio navigio solus ire temptaverit. Extat ad trepidum tanto discrimine gubernatorem vox ipsius, ‘Quid times? 56Caesarem venis.’ Contractis in unum undique omnibus copiis positisque comminus castris diversa erant ducum consilia. [38] Caesar pro natura ferox et conficiendae rei cupidus ostentare aciem, provocare, lacessere; [39] nunc obsidione castrorum, quae sedecim milium vallo obduxeratsed quid iis 57obesset obsidio, qui patente mari omnibus copiis abundarent?—nunc expugnatione Dyrrachi inrita, quippe quam vel 58situs inexpugnabilem faceret; [40] ad hoc adsiduis in eruptione 59hostium proeliis, quo tempore egregia virtus Scaevolae centurionis emicuit, cuius in scuto centum atque viginti tela sederunt; [41] iam vero urbium direptione sociarum, cum Oricum et Gomphos et alia castella 60 [42] Thessaliae vastaret. Pompeius adversus haec nectere moras, tergiversari, sic hostem interclusum undique 61 62 63 64 65 [p. 280] inopia commeatuum terere, usque dum ardentissimi ducis consenesceret impetus. [43] Nec diutius profuit ducis salutare consilium. Miles otium, socii moram, principes ambitum ducis increpabant. Sic praecipitantibus fatis proelio sumpta Thessalia est, et Philippicis campis urbis, 66imperii, generis humani fata commissa sunt. [44] Numquam ullo loco tantum virium populi Romani, tantum dignitatis Fortuna respexit: trecenta amplius milia hinc vel illinc praeter auxilia, reges et senatum. [45] Numquam inminentis ruinae manifestiora prodigia: fuga victimarum, examina in signis, interdiu tenebrae. Dux ipse in nocturna imagine plausu theatri sui in modum 67planctus circumsonatus et mane cum pullo pallionefasapud principia conspectus est. [46] Numquam acrior neque alacrior exercitus Caesaris fuit; inde classica prius, inde tela. Adnotatum quoque committentis aciem Crastini pilum, qui mox adacto in os gladiosic inter cadavera repertus estlibidinem ac rabiem qua pugnaverat ipsa novitate volneris praeferebat. [47] Sed nec minus admirabilior illius 68exitus belli. Quippe cum Pompeius adeo equitum copia abundaret, ut facile circumventurus 69 70 71 [p. 282] sibi Caesarem videretur, circumventus ipse est. [48] Nam cum diu aequo Marte contenderent, iussuque Pompei fusus 72a cornu erupisset equitatus, repente hinc signo dato Germanorum cohortes tantum in effusos equites fecere impetum, ut illi esse 73pedites, [49] hi 74venire in equis viderentur. Hanc stragem fugientis equitatus levis armaturae ruina comitata est; tunc terrore latius dato, turbantibus invicem copiis, reliqua strages quasi una manu facta est; nec ulla res magis exitio fuit quam ipsa exercitus magnitudo. [50] Multus in eo proelio Caesar fuit mediusque inter imperatorem et militem. Voces quoque obequitantis acceptae, altera cruenta, sed docta et ad victoriam efficaxmiles faciem feri!’ altera ad iactationem conpositaparce civibus!’ [51] cum ipse sequeretur felicem utcumque in malis Pompeium, si eadem ipsum quae 75exercitum eius fortuna traxisset. Superstes dignitatis suae vixit, ut cum maiore dedecore per Thessalica Tempe equo fugeret, ut una navicula Lesbon applicaret, ut 76Syedris 77in deserto Ciliciae scopulo fugam in Parthos, [52] Africam vel Aegyptum agitaret, ut denique Pelusio litore imperio vilissimi regis, consiliis spadonum et, ne quid malis desit, Septimii desertoris 78 79 80 81 82 83 [p. 284] sui gladio trucidatus sub oculis uxoris suae libero-rumque moreretur. [53] Quis non peractum esse cum Pompeio crederet? Atquin acrius multo atque vehementius Thessalici incendii cineres recaluerunt. [54] Et in Aegypto qui- [55] dem adversus Caesarem sine partibus bellum. Quippe cum Ptolemaeus, rex Alexandriae, summum civilis belli scelus peregisset et foedus amicitiae cum Caesare medio Pompei capite sanxisset, ultionem clarissimi viri manibus quaerente 84Fortuna causa non defuit. [56] Cleopatra, regis soror, adfusa Caesaris genibus partem regni reposcebat. Aderat puellae forma, et quae duplicaretur ex illo, quod talis passa videbatur iniuriam, et85odium ipsius regis, [57] qui Pompei caedem 86partium fato, non Caesari dederat, haud dubie idem 87in ipsum ausurus, si fuisset occasio. [58] 88Quam ubi Caesar restitui iussit in regnum, statim ab isdem percussoribus Pompei obsessus in regia quamvis exigua manu ingentis exercitus molem mira virtute sustinuit. [59] Ac primum proximorum aedificiorum atque navalium 89incendio infestorum hostium tela summovit, mox in paenin-sulam Pharon subitus evasit; inde depulsus in maria mira felicitate ad proximam classem enatavit, relicto 90 91 92 93 94 95 [p. 286] quidem in fluctibus paludamento seu fato seu consilio, ut illud ingruentibus hostium telis saxisque peteretur. [60] Tunc receptus a classicis suis, undique simul hostes adortus de inbelli ac perfida gente iusta generi manibus dedit. Quippe et Theodotus magister auctorque totius belli, et ne virilia quidem portenta, Pothinus atque Ganymedes diversa per mare et terras fuga morte consumpti. Regis ipsius corpus obrutum limo repertum est in aureae loricae honore. [61] In Asia quoque novus rerum motus a Ponto, plane 96quasi de industria captante fortuna hunc Mithridatico regno exitum, ut a Pompeio pater, a Caesare filius vinceretur. [62] Rex Pharnaces magis discordiae nostrae fiducia quam suae virtutis infesto in Cappadociam agmine ruebat. [63] Sed hunc Caesar adgressus uno et, ut sic dixerim, non toto proelio obtrivit, more fulminis, quod uno eodemque momento venit, percussit, abscessit. Nec vana 97de se praedicatio est Caesaris, ante hostem victum esse quam visum. [64] Sic cum exteris; at in Africa cum civibus multo atrocius quam in Pharsalia. Hic reliquias partium naufragarum quidam fugae aestus expulerat; nec reliquias diceres, sed integrum bellum. [65] Sparsae 98 99 [p. 288] magis quam oppressae vires erant; auxerat sacramentum ipsa clades imperatoris, nec degenerabat ducum successio. Quippe satis ample sonabant 100in Pompeiani nominis locum Cato et Scipio. Accessit copiis Mauretaniae rex Iuba, videlicet ut latius vinceret Caesar. [66] Nihil ergo inter Pharsaliam et Thapson, nisi quod amplior; eoque acrior Caesareanorum impetus fuit, indignantium post Pompeium crevisse bellum; denique, quod alias numquam, ante imperium ducis sua sponte signa cecinerunt. [67] Strages 101a Iuba coepit, cuius elephanti bellorum rudes et nuperi 102a silva consternati subito clangore lituorum in suos sese circumegere. Statim exercitus in fugam, nec duces fortiores 103quam ut effugerent. Non inconspicua tamen mors omnium. [68] Iam Scipio nave fugiebat; sed adsecutis hostibus gladium per viscera exegit et, ubi esset quodam requirenti, respondit hoc ipsum, ‘Bene se habet imperator.’ Iuba cum se recepisset in regiam, magnifice epulatus est postero die cum Petreio fugae comite superque mensas et pocula interficiendum se ei praebuit. [69] Ille et regi suffecit et sibi, cum interim semesi in medio cibi et parentalia fercula 104 105 106 107 [p. 290] [70] regio 108simul Romanoque sanguine madebant. Cato non interfuit bello. Positis apud Bagradam castris Vticam veluti altera Africae claustra servabat. Sed accepta partium clade nihil cunctatus, 109ut sapiente dignum erat, mortem sibi etiam laetus accivit. [71] Nam postquam filium comitesque ab amplexu dimisit, in noctem lecto ad lucernam Platonis libro, qui in-mortalitatem animae docet, paulum quieti dedit; [72] tunc circa primam vigiliam stricto gladio revelatum pectus semel iterumque percussit. Ausi post hoc virum medici violare fomentis. Ille passus, dum abscederent, rescidit plagas secutaque vi sanguinis moribundas manus in ipso volnere reliquit, quod ipse bis fecerat. [73] Quasi numquam esset dimicatum, sic arma rursus et partes, quantoque Africa supra Thessaliam fuit, [74] tanto Africam superabat Hispania. Plurimum quantum favoris partibus dabat fraternitas ducum et pro uno duos stare Pompeios. [75] Itaque nusquam atrocius nec tam ancipiti Marte concursum est. Primum in ipso ostio Oceani Varus 110Didiusque legati conflixere. Sed acrius fuit cum ipso mari quam inter se navibus bellum, siquidem, quasi furorem civicum 111castigaret, [76] Oceanus utramque classem naufragio cecidit. Quinam ille horror, cum eodem tempore fluctus, 112procellae, viri, naves, armamenta 113confligerent! Adde situs ipsius formidinem, vergentia 114in unum hinc 115 116 117 118 119 120 121 [p. 292] Hispaniae, inde Mauritaniae litora, mare et intestinum et externum inminentesque Herculis speculas, cum omnia undique simul proelio et tempestate saevirent. [77] Mox circa obsidionem urbium utrimque discursum est, quae miserae inter hos atque illos duces societatis Romanae 122poenas dabant. Omnium postrema certaminum Munda. [78] Hic non pro cetera felicitate, sed anceps et diu triste proelium, ut plane videretur nescio quid deliberare 123Fortuna. [79] Sane et ipse ante aciem maestior non ex more Caesar, sive 124respectu 125fragilitatis humanae, sive nimiam prosperorum suspectam habens continuationem, vel eadem timens, postquam idem esse coeperat quod Pompeius; et 126in ipso proelio, quod nemo umquam meminerat, [80] cum diu pari Marte acies nihil amplius quam occiderent, in medio ardore pugnantium subito ingens inter utrosque silentium, quasi convenisset et hic 127omnium sensus esset, ‘quo usque illud?’ Novissime 128inusitatum Caesaris oculis nefas: [81] post quattuordecim annos probata veteranorum manus gradum retro dedit, quos, etsi nondum fugerant 129apparuit tamen pudore magis quam virtute resistere. [82] Itaque ille ablegato equo similis furenti primam in aciem procurrit. Ibi prensare fugientis, confirmare 130 131 132 133 134 135 136 137 [p. 294] signiferos, orare hortari increpare, per totum denique agmen oculis manibus clamore volitare. [83] Dicitur in illa perturbatione et de extremis agitasse secum manifestoque voltu fuisse, quasi occupare mortem manu vellet; nisi 138cohortes hostium quinque per trans-versam aciem actae, quas Labienus periclitantibus castris praesidio miserat, speciem fugae praebuissent. [84] Hoc aut et 139ipse credidit aut dux callidus arripuit in occasionem, et quasi in fugientes et iam victos 140simul et suorum erexit animos et hostis perculit. Nam et hi, dum se putant vincere, fortius sequi, et Pompeiani, dum fugere credunt suos, fugere coeperunt. [85] Quanta fuerit hostibus caedendis 141ira rabies-que victoribus, sic aestimare posses, 142quod a proelio profugi cum se Mundam recepissent, et Caesar obsideri statim victos 143imperasset, congestis cadaveribus agger effectus est, quae pilis tragulisque 144confixa inter se tenebantur,—foedum etiam in barbaros. [86] Sed videlicet victoriam desperantibus Pompei liberis, Gnaeum proelio profugum, crure saucium, 145deserta et avia petentem Caesonius apud Lauronem oppidum consecutus, pugnantemadeo nondum desperabatinterfecit; [87] Sextum fortuna in 146 147 148 149 150 151 152 153 [p. 296] Celtiberia interim abscondit aliisque post Caesarem bellis servavit. [88] Caesar in patriam victor invenitur, primum de Gallia triumphum trahens: hic erat Rhenus et Rhodanus et ex auro captivus Oceanus. Altera laurus Aegyptia: tunc in ferculis Nilus, Arsinoe et ad simulacrum ignium ardens Pharos. [89] Tertius de Pharnace currus et Ponto. Quartus Iubam et Mauretaniam et bis subactam ostendebat Hispaniam. Pharsalia 154et Thapsos et Munda nusquam. Et quanto maiora erant, de quibus non triumphabat! [90] Hic aliquando finis armis fuit; reliqua pax incruenta pensatumque clementia bellum. Nemo caesus imperio praeter Afranium (satis ignoverat semel) et Faustum Sullam (docuerat generos timere Pompeius) filiamque Pompei cum parvulis 155ex Sulla 156(hic posteris cavebatur). [91] Itaque non ingratis civibus omnes in principem congesti honores: circa templa imagines, in theatro distincta radiis corona, suggestus in curia, fastigium in domo, mensis in caelo, ad hoc pater ipse patriae perpetuusque dictator, novissime, dubium an ipso volente, 157oblata 158 159 160 161 [p. 298] [92] pro rostris ab Antonio consule regni insignia. Quae omnia velut infulae in destinatam morti victimam congerebantur. Quippe clementiam principis vicit invidia, gravisque erat liberis ipsa beneficiorum potentia. [93] Nec diutius lata 162dominatio est, sed Brutus et Cassius aliique patres consensere in caedem principis. [94] Quanta vis fati! Manaverat late coniuratio, libellus etiam Caesari datus eodem die, nec perlitare centum victimis potuerat. Venit in curiam tamen expeditionem Parthicam meditans. [95] Ibi in curuli sedentem eum senatus invasit, tribusque et viginti volneribus ad terram datus est. Sic ille, qui terrarum orbem civili sanguine impleverat, tandem ipse sanguine suo curiam implevit.

1 sollicitat. Isset Halmius: sollicitatis. Sed B: solli-citatiset. Isset N: sollicitatis isset L.

2

3

4

5

6

7

8

9 praeluserat Graevius: praecluserat B: precluxerat L.

10 totum denique qua patebat: totumque potibat B: totum denique patebat L.

11 Tarcondimotus, Cotys et Rhascypolis: tarcondi motus cotys et thascypolis B.

12 anni, sed: annis sed B: anni et L.

13 breves Halmius: breve B: breve tempus NL.

14 ubi post spatium dei. Perizonius.

15 regyravit: regiravit L: regnavit B.

16

17

18

19 eadem quae Aldus: eademque codd.

20 Afranio: Africano B.

21 ut add. Mommsenus.

22

23 primum coniurationis fides Halmius: prima coniurationis fide codd.

24

25 fuga turpior Gruterus: fugatur prior BNL.

26

27

28

29

30

31

32

33 et add. Salmasius.

34 pugnae: pugna BL.

35 conpulit: contulit B.

36 Illyricum: illirium B: illiricum L.

37 moranti post Africam add. B.

38 radiaret: radiarent B: radiarentur NL.

39 iussi: iussit B.

40

41

42

43

44

45

46

47

48 Curictico: currictico L: syretico B.

49 ingentibus: genibus B.

50 a Basilo Asulanus: ablatio B: ablasio N L.

51 fecerat: fecerant B.

52 exemplum Freinshemius: exitum codd.

53 tandem Iahnius: tamen codd.

54 Varo: varro B.

55 morte: mortis B.

56

57

58

59

60

61 quid times om. B.

62 iis: is B.

63 vel: vis B.

64 in eruptione: inruptione B: ineruptionem L.

65 castella om. B.

66

67

68

69 urbis: orbis B.

70 plausu theatri sui in modum Mommsenus: plausum theatrisui audiens in modum B.

71 illius: ullius B.

72

73

74

75

76

77

78 sui post fusus add. B.

79 esse: essent B.

80 hi: ulli B.

81 ipsum quae: ipsumque BL.

82 applicaret, ut Rossbachius: applicarentur et B.

83 Syedris Salmasius: hedris codd.

84

85

86

87

88

89

90 ultionem clarissimi viri manibus quaerente Fortuna: ultionem quaemanibus clarissimi viri omnibus quaerente fortunae B.

91 et post forma sed. et ante odium add. dubitanter Rossbachius.

92 Pompeii caedem: pompeium regem B: pompeio aedem N: pompeii cedem L.

93 idem om. B.

94 fuisset occasio: ruisset hoccasio B.

95 atque navalium om. B.

96

97

98 plane om. B.

99 vana: una B.

100

101

102

103

104 sonabant: sonabat B: sanabant L.

105 et primum ante strages add. B.

106 nuperi Heinsius: nuper codd.

107 fortiores scripsi: fortius codd.

108

109

110

111

112

113

114

115 fercula regio: pericula quaeregio B.

116 est post cunctatus add B.

117 Varus: varius B.

118 civicum: civium B: avicum L.

119 fluctus: fluctibus B: fructus NL.

120 armamenta: arma et armenta B.

121 vergentia; urgentia B.

122

123

124

125

126

127

128

129

130 Romanae: romae B.

131 deliberare: liberare B.

132 Caesar sive: caesaris sue B: cesar sui L.

133 respectu: respectum B: respectus NL.

134 et Iahnius: sed codd.

135 hic NL: in hic B.

136 illud? novissime: illum novissime B: novissime illud NL.

137 fugerant Heinsius: fugerat codd.

138

139

140

141

142

143

144

145

146 quod post nisi add. codd. praeter Rehd.

147 aut et: autem et B.

148 iam victos Iahnius: invictos B.

149 caedendis B 1: caedentis B.

150 posses scripsi: posset B.

151 victos: victor B.

152 pilis tragulisque Rossbachius: plaustri stragulisque B. pilis iaculisque N L.

153 crure saucium: cruore avium B: crure saucio N L.

154

155

156

157

158 Pharsalia: pharsaliam B.

159 cum parvulis Perizonius: et parvulus B: cum patruolis N: cum patruelis L.

160 ex Sulla N: exylla B L.

161 volente om. B.

162

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: