This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Hic ergo contra Aurelianum sumpsit imperium ad defendendas partes quae supererant Zenobiae. sed Aureliano de Thraciis redeunte superatus est. [2] multi dicunt laqueo eum vitam finisse; aliud edictis suis ostendit Aurelianus 1; namque cum eum vicisset tale edictum Romae proponi iussit: [3] ‘ Amantissimo sui populo Romano Aurelianus Augustus salutem dicit. Pacato undique gentium toto qua late patet orbe terrarum, Firmum etiam latronem Aegyptium, barbaricis motibus aestuantem et feminei propudii reliquias colligentem, ne plurimum loquar, fugavimus, obsedimus, cruciavimus et occidimus. [4] nihil est, Romulei Quirites, quod timere possitis, canon Aegypti, qui suspensus per latronem improbum [5] fuerat, integer veniet, sit vobis cum senatu concordia, cum equestri ordine amicitia, cum praetorianis adfectio. ego efficiam ne sit aliqua sollicitudo Romana. [6] vacate ludis, vacate circensibus, nos publicae necessitates teneant, vos occupent voluptates, quare sanctissimi Quirites,’ et reliqua.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.