Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[9] itaque ingentes per me referunt grates quibus obtigit per panis tui abundantiam ad sui sufficientiam pervenire, igitur si mandati officii munia satis videor implesse, ex legato nuntius ero. ilicet scias volo: per omnem fertur Aquitaniam gloria tua; amaris laudans, desideraris excoleris, omnium pectoribus, omnium votis, inter haec temporum mala bonus sacerdos, bonus pater, bonus annus es quibus operae pretium fuit fieri famem suam periculo, si aliter esse non poterat tua largitas experimento, memor nostri esse dignare, domine papa. [p. 286]
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.