previous

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Epistula Symmachi ad Ausonium

Petis a me litteras longiores: est hoc in nos veri amoris indicium, sed ego, qui sim paupertini ingenii mei conscius, Laconicae malo studere brevitati, quam multiiugis paginis infantiae meae maciem publicare. nec mirum, si eloquii nostri vena tenuata est, quam dudum neque ullius poematis tui neque pedestrium voluminum lectione iuvisti. unde igitur sermonis mei largam poscis usuram, qui nihil litterati faenoris credidisti? volitat tuus Mosella per manus sinusque multorum divinis a te versibus consecratus: sed tantum nostra ora praelabitur. cur me istius libelli, quaeso, exortem esse voluisti? aut ἀμουσότερος tibi videbar, qui iudicare non possem, aut certe malignus, qui laudare nescirem. itaque vel ingenio meo plurimum vel moribus derogasti. et tamen contra interdictum tuum vix ad illius operis arcana perveni, velim tacere, quid sentiam; velim iusto de te silentio vindicari; sed admiratio scriptorum sensum frangit iniuriae.

Novi ego istum fluvium, cum aeternorum principum
iam pridem signa comitarer, parem multis, [p. 266] imparem maximis, hunc tu mihi inproviso clarorum versuum dignitate Aegyptio Nilo maiorem, frigidiorem Scythico Tanai clarioremque hoc nostro populari Tiberi reddidisti. nequaquam tibi crederem de Mosellae ortu ac meatu magna narranti, ni scirem, quod nec in poemate mentiaris. unde illa amnicorum piscium examina repperisti quam nominibus varia, tam coloribus, ut magnitudine distanti, sic sapore, quae tu pigmentis istius carminis supra naturae dona fucasti? atquin in tuis mensis saepe versatus cum pleraque alia, quae tunc in pretio erant, esui obiecta mirarer, numquam hoc genus piscium deprehendi, quando tibi hi pisces in libro nati sunt, qui in ferculis non fuerunt? iocari me putas atque agere nugas? ita deus me probabilem praestet, ut ego hoc tuum carmen libris Maronis adiungo. Sed iam desinam mei oblitus doloris inhaerere laudibus tuis, ne hoc quoque ad gloriam tuam trahas, quod te miramur offensi, spargas licet volumina tua et me semper excipias: fruemur tamen tuo opere, sed aliorum benignitate, vale. [p. 268]

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: