previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


11.

Interea luxere faces, et murmur ab umbris
Auditus magis atque magis clarescit et horror
Ingruit: excutiunt somnum, rapit arma iuuentus.
Qualis Amathitem pacato gurgite Ionam
5Quom ratis euexit flatu spirante secundo,
Fluctibus acta repens euertitque aequora turbo,
Tindarides micuere faces et spumea ducto
Murmurat unda salo, nautas timor excitat ingens,
Incumbunt operi, uorat acrem bellua Ionam:
10Dux Erebi subiit sceleroso inductus Iuda
Ceu thorace, duas agitans in bella cohortes,
Praesidis una quidem, sed principis altera mystae.
Sunt his tela sudes accinctaque comminus enses
Arma, faces quatiunt inclusaque lumina cornu.
15Proditor his Christum mentita per oscula Iudas
Signaque sacrilego ferus indicat ore Magistrum.
Hic uentura uidens in se, est quaecunque profatus,
Exit in occursum, quibus hoc "Quem quaeritis?" inquit.
"Nazareth auctorem", referunt, "florentis Iesum."
20Lampadas has etenim lux Christi et signa fefellit,
Sed se sponte sua manifesto nomine prodit
His "Ego sum" dicens. Hoc illa ut fulminis ictu
Versa retro fusos fluxerunt arma per hostes.
Nomen ab euentu res et diuina patescit.
25Talis mille uiros arrepta strauit aselli
Mandibula Samson et uictor uomere Sangar
Aut uno extinxit fortissimus impete Dauid.
At fecit Vitae praesentia surgere lapsos.
Illis rursus ait: "Quem quaeritis?" Hostis "Iesum"
30Vociferat, "magno Galilaei a monte Taboris."
"Iam pridem uobis ego sum professus, eundem
Me modo profiteor. Quem quaeritis, ecce uidetis.
Ergo meos (si me uultis) sinite ire sodales!"
Hoc perfecta dedit dicto promissa parenti,
35Iactatusque mari Ionas fluctuque tumenti.
Signa dedit Iudas et proditor oscula fixit,
Oscula foeda Ioab fratri quae fixit Amasae,
Quale, Caine, tuum crimen decussit Abellem.
Ast ea tum Iesus non aspernatus, amico
40Ore uenenatam quin est affatus Echidnam,
Cuius in ore nefas simulato immane retexit.
Framea tum Petri uibrata a uertice summo
Auriculam dextro deiecit tempore Malchi,
Malchi, pontificis famulantis in aede uetusta.
45"Non tali auxilio nobis opus", inquit Iesus;
"Petre, reduc ensem uaginae aut siste paternum
Craterem, mihi quem genitor dedit ipse bibendum!
Omnis enim miles qui iniussus strinxerit ensem,
Ense periturus poenas dabit. Arduus aether
50Non mihi bis senis legionibus inferet arma,
Una si tantum genetorem uoce rogaro?"
Integrat hinc tactu auriculas et uulnere sanat.

Impia tum miti conuersus in agmina uultu:
"Siccine ut infestum me contra arma ista latronem?!
55Mene", ait, "apprendi synagoga hoc Marte decebat?
Nonne recens templi populos ego sede docebam
Vos apud, inque dies, adeo ut me nemo teneret?
Vestra sed hora uenit, caliginis atra potestas."
Inuadunt, subito conuoluitur agmine Christus.

60Corripuere lupi rabidis ut faucibus agnum,
Factrices strinxere manus terreque polique.
Ecce deus trahitur, Libertas capta ligatur,

Ducitur optatam pius en Isachus ad aram,
Vinctus ob inuidiam fraternae bilis Ioseph
65Abreptumque sibi fera pessima foedat amictum,
Qualis auara suum uinclis innodat amantem
Dalida pro fuluo Sansonaque uendidit auro.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: