previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Charmides

Salsípotenti et mulsípotenti Iovis frátri et Nerei Néptuno

laetús lubens laudes ágo et grates gratiásque habeo et fluctibus salsis,

quos pénes mei fuit saepé potestas, bonis meís quid foret et meaé vitae,

quom suís med ex locis ín patriam suavíssumam reducem fáciunt.

5atque égo, Neptune, tibi ánte alios deos grátias ago atque habeó summas;

nam te ómnes saevomqué severumque atque ávidis moribus cómmemorant,

spurcíficum, immanem, intólerandum, vesánum: contra opera éxpertus,

nam pól placido te et clémenti meo usqué modo, ut volui, usús sum in alto.

atque hánc tuam gloriam iam ánte auribus accéperam, et nobilest ápud homines,

10paupéribus te parcére solitum, dités damnare atqué domare.

abi, laúdo, scis ordíne, ut aequomst, tractáre homines; hoc dís dignumst.

semper mendicis modesti sint.

fidús fuisti: infidum ésse iterant; nam apsqué foret te, sat scío in alto

distráxissent disqué tulissent satellítes tui me miserúm foede

15bonaque ómnia mea item uná mecum passím caeruleos pér campos:

ita iám quasi canes, haud sécus, circum stabánt navem turbinés venti,

imbrés fluctusque atqué procellae infénsae frangere málum,

ruere ántemnas, scindére vela, ni túa pax propitia fóret praesto.

apage á me sis, dehinc iám certumst otió dare me; satis pártum habeo

20quibus aérumnis delúctavi, filió dum divitiás quaero.

sed quís hic est, qui in plateam íngreditur

cum nóvo ornatu speciéque simul?

pol quámquam domi cupio, ópperiar,

quam hic rém agat animum advortam.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Henry Thomas Riley, 1912)
hide References (43 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: