This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[5] Novella vero, dum adolescit, nisi omnia iusta perceperit, ad ultimam redigitur 1maciem, et sic intabescit ut nullis deinceps impensis recreari possit. Igitur 2 3 4 5 6 7 [p. 362] summa cura ponenda sunt quasi fundamenta, et ut membra infantium a primo statim die consitionis formanda; quod nisi fecerimus, omnis impensa in cassum reddat, nec praetermissa cuiusque rei tempestivitas revocari queat. Experto mihi crede, Silvine, bene positam vineam bonique generis et bono cultore numquam non cum
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.