Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Trans Suionas aliud mare, pigrum ac prope immotum,
quo cingi claudique terrarum orbem hinc fides, quod extremus cadentis iam solis fulgor in ortus edurat adeo clarus
ut sidera hebetet; sonum insuper emergentis audiri formasque equorum et radios capitis aspici persuasio adicit.
[2]
illuc usque et fama vera tantum natura. ergo iam dextro
Suebici maris litore Aestiorum gentes adluuntur, quibus
ritus habitusque Sueborum, lingua Britannicae propior.
[3]
matrem deum venerantur. insigne superstitionis formas
aprorum gestant: id pro armis hominumque tutela securum
deae cultorem etiam inter hostes praestat. rarus ferri,
[4]
frequens fustium usus. frumenta ceterosque fructus patientius quam pro solita Germanorum inertia laborant. sed et
mare scrutantur, ac soli omnium sucinum, quod ipsi glesum
[5]
vocant, inter vada atque in ipso litore legunt. nec quae
natura quaeve ratio gignat, ut barbaris, quaesitum compertumve; diu quin etiam inter cetera eiectamenta maris
iacebat, donec luxuria nostra dedit nomen. ipsis in nullo
usu: rude legitur, informe perfertur, pretiumque mirantes
[6]
accipiunt. sucum tamen arborum esse intellegas, quia
terrena quaedam atque etiam volucria animalia plerumque
interlucent, quae implicata humore mox durescente materia
[7]
clauduntur. fecundiora igitur nemora lucosque, sicut Orientis
secretis, ubi tura balsamaque sudantur, ita Occidentis insulis
terrisque inesse crediderim, quae vicini solis radiis expressa
atque liquentia in proximum mare labuntur ac vi tempestatum in adversa litora exundant.
[8]
si naturam sucini admoto
igne temptes, in modum taedae accenditur alitque flammam
pinguem et olentem; mox ut in picem resinamve lentescit.
[9]
Suionibus Sitonum gentes continuantur. cetera similes
uno differunt, quod femina dominatur: in tantum non modo
a libertate sed etiam a servitute degenerant.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.