previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


At non tam patiens Cornelia cernere saevum
Quam perferre nefas, miserandis aethera complet
Vocibus: o coniunx, ego te scelerata peremi:
640Letiferae tibi caussa morae fuit avia Lesbos,
Et prior in Nili pervenit litora Caesar.
Nam cui ius alii sceleris? Sed, quisquis in istud
A superis immisse caput, vel Caesaris irae
Vel tibi prospiciens, nescis, crudelis, ubi ipsa
645Viscera sint Magni: properas, atque ingeris ictus,
Qua votum est victo. Poenas non morte minores
Pendat, et ante meum videat caput. Haud ego culpa
Libera bellorum, quae matrum sola per undas
Et per castra comes, nullis absterrita fatis,
650Victum, quod reges etiam timuere, recepi.
Hoc merui, coniux, in tuta puppe relinqui?
Perfide, parcebas? te fata extrema petente,
Vita digna fui? Moriar, nec munere regis.
Aut mihi praecipitem, nautae, permittite saltum,
655Aut laqueum collo tortosque aptare rudentes:
Aut aliquis Magno dignus comes exigat ensem.
Pompeio praestare potest, quod Caesaris armis
Imputet. O saevi, properantem in fata tenetis
Vivis adhuc, coniux, et iam Cornelia non est
660Iuris, Magne, sui. Prohibent accersere mortem:
Servor victori. Sic fata, interque suorum
Lapsa manus, rapitur, trepida fugiente carina.
At Magni cum terga sonent et pectora ferro,
Permansisse decus sacrae venerabile formae,
665Iratamque deis faciem, nil ultima mortis
Ex habitu vultuque viri mutasse, fatentur
Qui lacerum videre caput. Nam saevus in ipso
Septimius sceleris maius scelus invenit actu:
Ac retegit sacros, scisso velamine, vultus
670Semianimis Magni, spirantiaque occupat ora,
Collaque in obliquo ponit languentia transtro.
Tunc nervos venasque secat, nodosaque frangit
Ossa diu: nondum artis erat, caput ense rotare.
At postquam trunco cervix abscisa recessit,
675Vindicat hoc Pharius dextra gestare satelles.
Degener atque operae, miles Romane, secundae,
Pompeii diro sacrum caput ense recidis,
Ut non ipse feras? Pro summi fata pudoris!
Impius ut Magnum nosset puer, illa verenda
680Regibus hirta coma, et generosa fronte decora
Caesaries comprensa manu est, Pharioque veruto,
Dum vivunt vultus, atque os in murmura pulsant
Singultus animae, dum lumina nuda rigescunt,
Suffixum caput est, quo numquam bella iubente
685Pax fuit: hoc leges, Campumque, et rostra movebat:
Hac facie Fortuna tibi Romana placebas.
Nec satis infando fuit hoc vidisse tyranno:
Vult sceleri superesse fidem. Tunc arte nefanda
Submota est capiti tabes: raptoque cerebro
690Exsiccata cutis, putrisque effluxit ab alto
Humor, et infuso facies solidata veneno est.
Ultima Lageae stirpis, perituraque proles,
Degener, incestae sceptris cessure sororis,
Cum tibi sacrato Macedon servetur in antro,
695Et regum cineres exstructo monte quiescant,
Cum Ptolemaeorum manes seriemque pudendam
Pyramides claudant, indignaque Mausolea:
Litora Pompeium feriunt, truncusque vadosis
Huc illuc iactatur aquis? Adeone molesta
700Totum cura fuit socero servare cadaver?
Hac Fortuna fide Magni tam prospera fata
Pertulit: hac illum summo de culmine rerum
Morte petit, cladesque omnes exegit in uno
Saeva die, quibus immunes tot praestitit annos:
705Pompeiusque fuit, qui numquam mixta videret
Laeta malis: felix nullo turbante deorum,
Et nullo parcente miser. Semel impulit illum
Dilata Fortuna manu. Pulsatur arenis,
Carpitur in scopulis, hausto per vulnera fluctu
710Ludibrium pelagi: nullaque manente figura,
Una nota est Magno capitis factura revulsi.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: