previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

PRO Q. LIGARIO ORATIO

1. novum crimen, C. Caesar, et ante hunc1 diem non auditum2 propinquus meus ad te Q. Tubero detulit, Q. Ligarium in Africa fuisse, idque C. Pansa, praestanti vir ingenio, fretus fortasse familiaritate ea quae est ei tecum ausus est confiteri. itaque quo me vertam nescio. paratus enim veneram, cum tu id neque per te scires3 neque audire aliunde potuisses, ut ignoratione tua ad hominis miseri salutem abuterer4. sed quoniam diligentia inimici investigatum est quod latebat, confitendum est, opinor5, praesertim cum meus necessarius Pansa fecerit ut id integrum iam non esset, omissaque controversia omnis oratio ad misericordiam tuam conferenda est, qua plurimi sunt conservati, cum a te non liberationem culpae, sed errati veniam impetravissent. [2] habes igitur, Tubero, quod est accusatori maxime optandum, confitentem reum, sed tamen hoc6 confitentem, se in ea parte fuisse qua te7, qua virum omni laude dignum, patrem tuum. itaque8 prius de vestro delicto confiteamini9 necesse est quam Ligari ullam culpam reprehendatis.

Q.10 enim Ligarius, cum esset11 nulla belli suspicio, legatus in Africam C. Considio12 profectus est, qua in legatione et civibus et sociis ita se probavit ut decedens Considius provincia satis facere hominibus non posset, si quemquam alium provinciae praefecisset. itaque Ligarius, cum diu recusans nihil profecisset, provinciam accepit invitus; cui sic praefuit in pace ut et civibus et sociis gratissima esset eius integritas et fides13. [3] bellum subito exarsit, quod qui erant in Africa ante audierunt geri quam parari. quo audito partim cupiditate inconsiderata, partim caeco quodam timore primo salutis, post etiam14 studi sui quaerebant aliquem ducem, cum Ligarius domum spectans, ad15 suos redire cupiens, nullo se implicari negotio passus est. interim P. Attius Varus, qui tum16 praetor Africam obtinuerat, Vticam venit. ad eum statim concursum est. atque ille non mediocri cupiditate adripuit imperium, si illud imperium esse potuit quod ad privatum17 clamore multitudinis imperitae, nullo publico consilio deferebatur. [4] itaque Ligarius, qui omne tale negotium fugeret18, paulum adventu Vari conquievit. 2. adhuc, C. Caesar, Q. Ligarius omni culpa vacat19. domo est egressus non modo nullum ad bellum sed ne ad minimam quidem suspicionem20 belli; legatus in pace profectus21 in provincia pacatissima ita se gessit ut ei pacem esse expediret. profectio certe animum tuum non debet offendere: num igitur remansio? multo minus. nam profectio voluntatem habuit non turpem, remansio necessitatem etiam honestam. ergo haec duo tempora carent crimine: unum cum est legatus profectus, alterum cum efflagitatus a provincia praepositus Africae est. Tertium tempus quod post adventum Vari in Africa restitit, [5] si22 est criminosum, necessitatis crimen est, non voluntatis. an ille, si potuisset illinc23 ullo modo evadere, Vticae quam24 Romae, cum P. Attio quam cum concordissimis fratribus, cum alienis esse quam cum suis maluisset? cum ipsa legatio plena desideri ac sollicitudinis fuisset propter incredibilem quendam fratrum amorem, hic aequo animo esse potuit belli discidio distractus a fratribus? [6]

nullum igitur habes, Caesar, adhuc in Q. Ligario signum alienae a te voluntatis; cuius ego causam animadverte, quaeso, qua fide defendam: prodo meam. O clementiam admirabilem atque omnium laude, praedicatione, litteris monumentisque decorandam! M. Cicero25 apud te defendit alium in ea voluntate non fuisse in qua se ipsum confitetur fuisse, nec tuas tacitas26 cogitationes extimescit nec quid tibi de alio audienti de se27 occurrat reformidat. 3. vide quam non reformidem; vide quanta lux liberalitatis et sapientiae tuae mihi apud te dicenti oboriatur: quantum potero voce contendam ut hoc28 populus Romanus exaudiat. [7] suscepto bello, Caesar, gesto etiam29 ex parte magna, nulla vi coactus, iudicio ac voluntate30 ad ea arma profectus sum quae erant sumpta contra te. apud quem igitur hoc dico? nempe apud eum qui, cum hoc sciret, tamen me, ante quam vidit, rei publicae reddidit; qui ad me ex Aegypto litteras misit ut essem idem qui fuissem; qui me31, cum ipse imperator in toto imperio populi Romani32 unus esset, esse alterum passus est; a quo hoc ipso C. Pansa mihi hunc33 nuntium perferente concessos fascis laureatos tenui quoad tenendos putavi; qui mihi tum denique salutem se putavit dare34, si eam nullis spoliatam ornamentis dedisset. [8] vide, quaeso, Tubero, ut, qui de meo facto non dubitem, de Ligari audeam dicere3536. atque haec propterea de me dixi ut mihi Tubero, cum de se eadem dicerem, ignosceret; cuius ego industriae gloriaeque faveo vel propter propinquam cognationem, vel quod eius ingenio studiisque delector, vel quod laudem adulescentis propinqui existimo etiam ad meum aliquem fructum redundare. [9] sed hoc quaero: quis putat37 esse crimen fuisse in Africa38? nempe is qui et ipse in eadem provincia39 esse voluit et prohibitum se a Ligario queritur, et certe contra ipsum Caesarem est congressus armatus. quid enim, Tubero, tuus ille40 destrictus in acie Pharsalica gladius agebat? cuius latus ille mucro petebat? qui sensus erat armorum tuorum? quae tua mens, oculi, manus, ardor animi? quid cupiebas, quid optabas? nimis urgeo; commoveri videtur adulescens. 4. [10] ad me revertar. isdem in armis fui. quid autem aliud egimus, Tubero, nisi ut quod hic potest nos possemus? quorum igitur impunitas, Caesar, tuae clementiae laus est, eorum ipsorum ad crudelitatem te41 acuet42 oratio? atque in hac causa non nihil equidem, Tubero, etiam tuam, sed multo magis patris tui prudentiam desidero, quod homo cum ingenio tum etiam doctrina excellens genus hoc causae quod esset non viderit. nam si vidisset, quovis profecto quam isto modo a te agi maluisset. arguis fatentem. non est satis: accusas eum qui causam habet aut, ut ego dico, meliorem quam tu aut, ut tu vis, parem. [11] haec admirabilia43, sed prodigi simile44 est quod dicam. non habet eam vim ista accusatio ut Q. Ligarius condemnetur, sed ut necetur45. hoc egit civis Romanus ante te nemo: externi sunt isti46 mores47 aut levium Graecorum aut immanium barbarorum. nam quid agis aliud? ut Romae ne sit, ut domo48 careat, ne cum optimis fratribus, ne cum hoc T. Broccho avunculo, ne cum eius filio consobrino suo49, ne nobiscum vivat, ne sit in patria? num est, num potest magis carere his omnibus quam caret? Italia prohibetur, exsulat. non tu hunc50 ergo patria privare, qua caret, sed vita vis. [12] at istud ne apud eum quidem dictatorem qui omnis quos oderat morte multabat quisquam egit isto modo. ipse iubebat occidi nullo postulante, praemiis51 invitabat; quae tamen crudelitas ab hoc eodem52 aliquot annis post quem tu nunc crudelem esse vis vindicata est. 5. 'ego vero istud non postulo' inquies. ita me hercule existimo, Tubero. Novi enim te, novi patrem, novi domum nomenque vestrum; studia53 generis ac familiae vestrae virtutis, humanitatis, doctrinae, plurimarum artium atque optimarum nota mihi sunt54. [13] itaque certo scio vos non petere sanguinem, sed parum attenditis. res enim eo55 spectat ut ea poena in qua adhuc Q. Ligarius sit non videamini esse contenti. quae est56 igitur alia praeter mortem? si enim est in exsilio, sicuti est, quid amplius postulatis? an, ne ignoscatur57? hoc vero multo acerbius multoque58 durius. quodne59 nos petimus60 precibus ac61 lacrimis, strati ad pedes, non tam nostrae causae fidentes quam huius humanitati, id ne impetremus pugnabis62, et in nostrum fletum inrumpes, et nos iacentis ad pedes supplicum voce prohibebis? si, [14] cum hoc domi faceremus, quod et fecimus et, ut spero, non frustra fecimus, tu repente inruisses et clamare coepisses 'C. Caesar, cave credas63, cave ignoscas, cave te fratrum pro fratris salute obsecrantium misereat64,' nonne omnem humanitatem exuisses? quanto hoc durius, quod nos domi petimus, id a te in foro oppugnari65 et in tali miseria multorum perfugium misericordiae tolli66? dicam plane, Caesar, quod sentio. [15] si in tanta67 tua fortuna lenitas68 tanta non esset, quam tu per te, per te69, inquam, obtinesintellego quid loquar—, acerbissimo luctu redundaret ista victoria. quam multi enim essent de victoribus qui te crudelem esse vellent, cum etiam de victis reperiantur! quam multi qui70 cum a te ignosci nemini vellent, impedirent clementiam tuam, cum71 hi quibus ipsis72 ignovisti nolint te esse in alios misericordem! [16] quod si probare Caesari possemus in Africa Ligarium omnino non fuisse, si honesto et misericordi mendacio saluti civi calamitoso esse vellemus, tamen hominis non esset in tanto discrimine et periculo civis refellere et coarguere73 nostrum mendacium, et, si esset alicuius, eius certe non esset qui in eadem causa et fortuna fuisset. sed tamen aliud est errare Caesarem nolle, aliud est nolle74 misereri. tum diceres75: 'Caesar, cave credas: fuit in Africa76, tulit arma contra te.' nunc quid dicis? 'cave ignoscas.' haec nec hominis nec ad hominem vox est. qua qui apud te, C. Caesar, utetur77, suam citius abiciet humanitatem quam extorquebit tuam. 6. [17]

ac primus aditus et postulatio Tuberonis haec, ut opinor, fuit, velle se de Q. Ligari scelere dicere. non dubito quin admiratus sis, vel quod nullo de alio78 quisquam79, vel quod is qui in eadem causa fuisset, vel quidnam novi sceleris80 adferret. 'scelus' tu illud vocas, Tubero? cur? isto enim nomine illa adhuc causa caruit. Alii errorem appellant, alii timorem; qui durius, spem, cupiditatem, odium, pertinaciam; qui gravissime, temeritatem: scelus praeter te adhuc nemo. ac mihi quidem, si proprium et verum nomen nostri mali quaeritur81, fatalis quaedam calamitas incidisse videtur et improvidas hominum mentis occupavisse, ut nemo mirari debeat humana consilia divina necessitate esse superata. [18] liceat esse miserosquamquam hoc victore esse non possumus; sed non loquor de nobis, de illis loquor qui occideruntfuerint cupidi, fuerint irati, fuerint pertinaces: sceleris vero crimine, furoris, parricidi liceat Cn. Pompeio mortuo, liceat multis aliis carere. quando hoc ex te quisquam82, Caesar, audivit, aut tua quid aliud arma voluerunt nisi a te contumeliam propulsare83? quid egit tuus invictus exercitus nisi uti84 suum ius tueretur et dignitatem tuam? quid? tu, cum pacem esse cupiebas, idne agebas ut tibi cum sceleratis an ut cum bonis civibus85 conveniret? [19] mihi vero, Caesar86, tua in me maxima merita tanta certe non viderentur, si me ut sceleratum a te conservatum putarem. quo modo autem tu de re publica bene meritus esses87, cum tot sceleratos incolumi dignitate esse voluisses? secessionem tu illam existimavisti, Caesar, initio, non bellum, nec hostile odium, sed civile discidium, utrisque88 cupientibus rem publicam salvam89, sed partim consiliis, partim studiis a communi utilitate aberrantibus. principum dignitas erat paene par, non par fortasse eorum qui sequebantur; causa tum dubia, quod erat aliquid in utraque parte quod probari posset; nunc melior90 ea iudicanda est quam etiam di adiuverunt. cognita vero clementia tua quis non eam victoriam probet in qua occiderit nemo nisi armatus? 7. [20]

sed, ut omittam communem causam, veniamus ad nostram. Vtrum tandem existimas facilius fuisse, Tubero, Ligario91 ex Africa exire an vobis92 in Africam non venire? 'poteramusne,' inquies, 'cum senatus censuisset?' si me consulis, nullo modo; sed tamen Ligarium senatus idem legaverat. atque ille eo tempore paruit cum parere senatui necesse erat; vos tum paruistis cum paruit nemo qui93 noluit. reprehendo igitur? minime vero. neque enim licuit aliter vestro generi, nomini, familiae, disciplinae. sed hoc non concedo ut, quibus rebus gloriemini in vobis, easdem in aliis reprehendatis. [21] Tuberonis94 sors coniecta est ex senatus consulto, cum ipse non adesset, morbo etiam impediretur: statuerat excusari95. haec ego novi propter omnis necessitudines quae mihi sunt cum L. Tuberone: domi96 una eruditi, militiae contubernales, post adfines, in omni97 vita familiares; magnum etiam vinculum quod isdem studiis semper usi sumus. scio98 Tuberonem domi manere voluisse: sed ita quidam agebant, ita rei publicae sanctissimum nomen opponebant99 ut, etiam si aliter sentiret, virorum100 tamen ipsorum pondus sustinere non posset. [22] cessit auctoritati amplissimi viri101 vel potius paruit: una est profectus cum eis quorum erat una causa. tardius iter fecit; itaque in Africam venit iam occupatam. hinc in Ligarium crimen oritur vel ira potius. nam si crimen est voluisse102, non minus magnum est vos Africam, arcem omnium provinciarum, natam ad bellum contra hanc urbem gerendum, obtinere voluisse quam aliquem se maluisse. atque is tamen aliquis Ligarius non fuit: Varus imperium se habere dicebat; fascis certe habebat. [23] sed quoquo modo se illud habet103, haec querela, Tubero, vestra quid valet? 'recepti in provinciam non sumus.' quid, si essetis? Caesarine eam tradituri fuistis104 an contra Caesarem retenturi? 8. vide quid licentiae, Caesar, nobis105 tua liberalitas det vel potius audaciae. si responderit Tubero, Africam, quo senatus eum sorsque miserat, tibi patrem suum traditurum fuisse, non dubitabo apud ipsum te cuius id eum facere interfuit gravissimis verbis eius consilium reprehendere. non enim, si tibi ea res grata fuisset, esset etiam approbata106. [24] sed iam hoc totum omitto, non ultra107 offendam tuas patientissimas auris quam ne Tubero quod numquam cogitavit facturus fuisse videatur. veniebatis igitur in provinciam108, unam ex omnibus huic victoriae maxime infensam109, in qua rex110 potentissimus inimicus huic causae, aliena voluntas conventus firmi atque magni. quaero: quid facturi fuistis111? quamquam quid facturi fueritis dubitem112, cum videam quid feceritis? prohibiti estis in provincia vestra pedem ponere et prohibiti113 summa cum iniuria. [25] quo modo id tulistis? acceptae iniuriae114 querelam ad quem detulistis? nempe ad eum cuius auctoritatem secuti in societatem belli veneratis. quod si Caesaris causa in provinciam veniebatis, ad eum profecto exclusi provincia venissetis. venistis ad Pompeium. quae est ergo apud Caesarem querela, cum eum accusetis a quo queramini prohibitos vos115 contra Caesarem gerere bellum? atque in hoc quidem vel cum mendacio, si voltis116, gloriemini117 per me licet, vos provinciam fuisse Caesari tradituros. etiam si a Varo et a118 quibusdam aliis prohibiti estis119, ego tamen confitebor culpam esse Ligari qui vos tantae laudis occasione privarit120. 9. [26] sed vide, quaeso, Caesar, constantiam ornatissimi viri L. Tuberonis121, quam ego, quamvis ipse probarem, ut probo, tamen non commemorarem, nisi a te cognovissem in primis eam virtutem solere laudari. quae fuit igitur umquam in ullo homine tanta constantia? Constantiam dico; nescio an melius patientiam possim dicere. quotus enim istud122 quisque fecisset ut, a quibus partibus in dissensione civili non esset123 receptus, essetque etiam cum124 crudelitate reiectus, ad eas ipsas partis125 rediret? Magni cuiusdam animi atque eius viri quem de suscepta126 causa propositaque sententia nulla contumelia, nulla vis, nullum periculum posset127 depellere. [27] Vt enim cetera paria Tuberoni cum Varo fuissent, honos128, nobilitas, splendor, ingenium, quae nequaquam fuerunt, hoc certe praecipuum Tuberonis quod iusto cum imperio ex senatus consulto in provinciam suam venerat. hinc prohibitus non ad Caesarem ne iratus, non domum ne iners, non aliquam in129 regionem ne condemnare causam illam quam secutus esset130 videretur: in Macedoniam ad131 Cn. Pompei castra venit, in eam ipsam causam a qua erat reiectus iniuria. [28] quid? cum132 ista res nihil commovisset eius animum ad quem veneratis, languidiore, credo, studio in causa fuistis; tantum modo in praesidiis eratis, animi vero a causa abhorrebant: an, ut fit in civilibus bellis133nec in vobis magis134 quam in reliquis; omnes enim vincendi studio tenebamur. pacis equidem semper auctor fui, sed tum sero; erat enim amentis, cum aciem videres, pacem cogitare. omnes, inquam, vincere volebamus; tu certe praecipue135, qui in eum locum venisses136 ubi tibi137 esset pereundum, nisi vicisses. quamquam, ut nunc se res habet, non dubito quin hanc salutem anteponas illi victoriae. 10. [29] haec ego non dicerem, Tubero, si aut vos constantiae vestrae aut Caesarem benefici sui paeniteret. nunc quaero utrum vestras iniurias an rei publicae persequamini. si rei publicae, quid de vestra in illa causa perseverantia respondebitis? si vestras, videte ne erretis qui Caesarem vestris inimicis iratum fore putetis, cum ignoverit suis.

itaque num tibi videor in causa Ligari esse occupatus, num de eius facto dicere? quicquid dixi, ad unam summam referri volo vel humanitatis vel clementiae vel misericordiae138. [30] causas, Caesar, egi multas equidem139 tecum, dum te in foro tenuit ratio honorum tuorum, certe numquam hoc modo: 'ignoscite, iudices; erravit, lapsus est, non putavit; si umquam posthac.' ad parentem sic agi solet, ad iudices: 'non fecit, non cogitavit; falsi testes, fictum crimen.' dic te, Caesar, de facto Ligari iudicem esse; quibus in praesidiis fuerit quaere140: taceo, ne haec quidem conligo, quae fortasse valerent etiam apud iudicem: 'legatus ante bellum profectus, relictus in pace, bello oppressus, in eo ipso non acerbus141, totus animo142 et studio143 tuus.' ad iudicem sic144, sed ego apud145 parentem loquor: 'erravi, temere feci146, paenitet; ad clementiam tuam confugio, delicti veniam peto, ut ignoscatur147 oro.' si nemo impetravit, adroganter: si plurimi, tu idem fer opem qui spem dedisti. [31] an sperandi de Ligario causa non erit148, cum mihi apud te locus sit etiam pro altero deprecandi? quamquam nec in hac oratione spes est posita causae nec in eorum studiis qui a te pro Ligario petunt tui necessarii. 11. vidi enim et cognovi quid maxime spectares, cum pro alicuius salute multi laborarent: causas apud te rogantium gratiosiores esse quam voltus149, neque te spectare quam tuus esset necessarius is qui te oraret, sed quam illius150 pro quo laboraret. itaque tribuis tu151 quidem tuis ita multa ut mihi beatiores illi152 videantur interdum qui tua liberalitate fruantur153 quam tu ipse qui illis tam multa concedas; sed video tamen apud te, ut dixi, causas154 valere plus quam preces, ab eisque te moveri maxime quorum iustissimum videas dolorem in petendo. [32]

in Q. Ligario conservando multis tu quidem gratum facies necessariis tuis, sed hoc, quaeso, considera, quod soles. possum fortissimos viros, Sabinos, tibi probatissimos, totumque agrum Sabinum, florem Italiae ac robur rei publicae, proponere155. Nosti156 optime homines. animadverte horum omnium maestitiam et dolorem; huius T. Brocchi de quo non dubito quid existimes lacrimas squaloremque ipsius et fili vides. [33] quid de fratribus dicam? noli, Caesar, putare de unius capite nos agere: aut tres Ligarii retinendi in civitate157 sunt aut tres ex158 civitate exterminandi. quodvis159 exsilium his est optatius quam patria, quam domus, quam di penates, illo uno160 exsulante. si fraterne, si pie, si cum dolore faciunt, moveant te horum lacrimae, moveat pietas, moveat germanitas; valeat tua vox illa quae vicit. te enim dicere audiebamus nos omnis adversarios putare, nisi qui nobiscum essent; te omnis qui contra te non essent tuos. videsne igitur hunc splendorem omnem161, hanc Brocchorum domum, hunc L. Marcium, C. Caesetium, L. Corfidium, hos omnis equites Romanos qui adsunt veste mutata, non solum notos tibi verum etiam probatos viros162. atque his irascebamur, hos requirebamus, his non nulli etiam minabantur163. conserva igitur tuis suos ut, quem ad modum cetera quae dicta sunt a te, sic hoc verissimum reperiatur. 12. quod si penitus perspicere posses concordiam Ligariorum, [34] omnis fratres tecum iudicares fuisse. an potest quisquam dubitare quin, si Q. Ligarius in Italia esse potuisset, in eadem sententia futurus164 fuerit in qua fratres fuerunt? quis est qui horum consensum conspirantem et paene conflatum in hac prope aequalitate fraterna noverit165 qui hoc non sentiat, quidvis prius futurum fuisse quam ut hi fratres diversas sententias fortunasque sequerentur? voluntate igitur omnes tecum fuerunt: tempestate abreptus est unus qui, si consilio id fecisset, esset eorum similis quos tu tamen salvos esse voluisti. [35] sed ierit ad bellum, dissenserit non a te solum verum etiam a fratribus: hi te orant tui. equidem, cum tuis omnibus negotiis interessem, memoria teneo qualis T. Ligarius quaestor urbanus fuerit erga te et dignitatem tuam. sed parum est me hoc meminisse: spero etiam te qui oblivisci nihil soles nisi iniuriascum hoc est animi, tum166 etiam ingeni tuite aliquid de huius illo quaestorio officio, etiam de aliis quibusdam quaestoribus reminiscentem recordari. [36] hic igitur T. Ligarius, qui tum nihil egit aliudneque enim haec divinabatnisi ut tui se167 studiosum et bonum virum iudicares, nunc a te supplex fratris salutem petit. quam huius admonitus officio cum utrisque his dederis, tris fratres optimos et integerrimos non solum sibi ipsos168 neque his tot talibus viris neque nobis necessariis tuis169 sed etiam rei publicae condonaveris. [37] fac igitur, quod de homine nobilissimo et clarissimo fecisti170 nuper in curia, nunc idem in foro de optimis et huic omni frequentiae probatissimis fratribus. Vt concessisti illum senatui, sic da hunc populo, cuius voluntatem carissimam semper habuisti, et, si ille dies tibi gloriosissimus, populo Romano gratissimus fuit, noli, obsecro, dubitare, C. Caesar, similem illi gloriae laudem quam saepissime quaerere. nihil est tam populare quam bonitas, nulla de virtutibus tuis plurimis nec admirabilior nec gratior misericordia est. homines enim ad deos nulla re propius accedunt quam salutem hominibus dando171. nihil habet nec fortuna tua maius quam ut possis, nec natura melius quam ut velis servare quam plurimos. longiorem orationem causa forsitan postulet172, tua certe natura breviorem. qua re cum utilius esse arbitrer te ipsum quam aut me173 aut quemquam loqui tecum, finem iam faciam: tantum te admonebo, si illi absenti salutem dederis, praesentibus te his daturum174.


1 hanc Quintil. xi. 3. 108, 110

2 non auditum αBDL et Quintil.: in auditum Eγ et Aquila Rom. Rhet. L. p. 24

3 scires βa: scire αhm

4 abuterer mallem uterer (numeri gratia) sed vulg tuetur Quintil.

5 opinor α: ut opinor βγ

6 hoc ita γ

7 te, Tubero γ

8 itaque quare Quintil. viii. 5. 13

9 vestro facto fateamini Quintil.

10 Q. igitur γ

11 esset adhuc γ

12 C. α, Quintil. iv. 2. 109 cod. A: cum C. β: cum consule γ

13 ac fides β

14 post etiam AVβam: postea H: post h

15 et ad γ

16 tum α: om. βγ

17 ad privatum αγ: a privato DEL: in privato B: privato unus det.

18 fugeret α: cuperet effugere βγ

19 vacat caret Quintil. iv. 2. 51

20 belli suspicionem Quintil.

21 profectus est B

22 tempus quod ... si H, ut voluit Baiter: t. est quod ... si AV: t. est quod ... quod si (om. est DL) β: est t. quo ... quod si γ

23 illinc om. β

24 potius quam γ

25 cum M. β

26 tacitas om. γ

27 de se ipso β

28 hoc hab. αβ hoc loco, ante Rom. a et Quintil. xi. 3. 166, om. h (hoc Rom. hoc m

29 iam etiam Quintil. ix. 2. 28, xi. 3. 166

30 consilio ac voluntate mea Quintil. ix. 2. 28

31 me hoc loco hab αγ: post esse β

32 orbe populi R. γ

33 hunc α: om. βγ

34 sal. se putavit dare αam: se sal. put. reddere βh

35 dubitem dicere γ

36 audeam dicere α et Quintil. v. 10. 93: audeam confiteri γ: non aud. confiteri β

37 putet γ

38 Afr. Ligarium γ

39 provincia α: Africa βγ

40 tuus ille, Tub. Quintil. quinque locis

41 te ante ipsorum hab. Quintil. viii. 5. 10 et Diomedes K. i. 471

42 acuit β, Diomedes (contra Quintil.

43 haec admirabilia α: haec non modo mirabilia (add. sunt γ) βγ

44 similia quae γ

45 sed necetur γ

46 sunt isti AH: isti sunt Va: isti βhm

47 mores Schol.: qui usque ad sanguinem incitari solent odio add. αa: usque ad sang. incitari solent odio add. β: usque ad sang. incitare solent odium add. hm

48 ut domo α: domo βγ, Prisc. k iii. 64

49 avunc. suo β

50 hunc hoc loco hab. α, post ergo DEγ, om. B: eum (sine ergo) Mart. Cap. Rhet. L. p. 476

51 praemiis αBD: praem. etiam Eγ

52 eodem etiam γ

53 studia denique γ

54 sunt omnia β

55 eo mortem hm

56 est Wesenberg

57 ignoscatur ed. R: ignoscat codd. (etiam E e coll. mea

58 multoque αEa: multo hm: est post -que add. B (in ras.) D, Zielinski, p. 212

59 quodne αm: quod βa: si quod h

60 petimus cod. Gruteri: domi petimus cett. (domi ex l. 24 irrepsit

61 ac α: et γ: om. β

62 oppugnabis β

63 cave credas γ: om. αβ

64 misereatur Priscian K. ii. 392

65 id te... oppugnare cod. Lambini

66 tolli scripsi: tollere codd.

67 in hac tanta βa

68 tua fortuna lenitas fortuna bonitas Quintil. viii. 3. 85

69 per te, per te γ: per te αβ (variant codd. Quintil.

70 qui om. β

71 cum etiam β

72 ipsis AV: ipse cett.

73 redarguere β

74 est nolle αβ: nolle a: non hm

75 tunc β

76 Afr. Ligarius γ

77 utetur αBDa: utitur Ehm

78 nullo de alio αa: de nullo alio βhm

79 quisquam αβm: quicquam ah, ut voluit Haupt: del. Mommsen

80 sceleris del. Patricius

81 quaeratur β

82 quisquam ex te β

83 propulsare Cαβa: -sari hm

84 uti Cα: ut βγ

85 civibus om. Cα

86 Caesar β: om. αγ

87 esses si γ

88 neque β

89 salvam esse γ

90 melior certe γ

91 Ligario Cα: Ligarium βγ

92 vobis D1: nobis Cα (etiam A e coll. mea): vos D2BE (exire... Africam om. γ

93 tunc β

94 Tuberoni β

95 excusari C2H (cf. Phil. v. 14): excusare cett.

96 domo Cα

97 omni Cα: omni denique βγ

98 scio igitur β

99 agebat... opponebat BE

100 virorum Cαa: verborum βhm

101 ampl. viri auct. Isidorus v. 25. 32

102 voluisse Baiter: prohibere illa voluisse Cαa: illum voluisse βhm: illa voluisse Zielinski

103 habeat β

104 fuistis α: fuissetis βγ

105 nobis Caesar Cα: Caesar nobis βγ

106 adprobata CAVa: eadem probata H: probata βhm

107 non ultra (nontra C1A1) Cα: non tam ne Dm: non tam ut non ah: non tam propter id ne BE

108 in provinciam in (om. C2) Africam add. post in prov. H, ante in prov. CAV, ante prov. (sine in) βγ, ego delevi

109 infensam Cα: infestam βγ

110 rex Cαam: erat rex β: rex erat h

111 fuissetis γ

112 dubitem CαD: non dubitem BEγ

113 et prohibiti Cαβ: ut prohibitis m: ut perhibetis ah

114 acceptae iniuriae Cαβa: accepta iniuria hm

115 proh. vos Cα: vos proh. γ: proh. esse vos β

116 vultis CαBa: velitis DE: vis hm et Prisc. K. iii. p. 367

117 gloriemini CαB1a: -iari B2DEhm

118 et a et Cα

119 estis C1, Garatoni: essetis cett.

120 privarit Cα: privaverit βγ

121 L. om. β (etiam viri E): L. Tub. del. Baiter

122 istuc Cα

123 esset etiam β

124 cum om. Cα

125 eas ipsas partis Cαa: eas ipsas hm: eos ipsos β

126 est post viri add. Paris. 7779 (k), ed. V

127 posset Cα: possit βγ

128 honos om. αhm

129 in aliquam β (contra Rufinianum Rhet. L. p. 46)

130 erat β

131 ad in Cα

132 cum iniuria γ

133 post bellis lacunam statuit Madvig: `anacoluthian ex parenthesi ortam' defendit Rau

134 neque Cα

135 praecipue om. α

136 veneras β

137 tibi om. α

138 misericordiae β, Zielinski: misericordiae tuae αγ

139 equidem Aah: et quidem HVDβm

140 quaere βh: quaerere αam

141 acerbus fuit γ

142 totus animo αa: tametsi totus hm: tametsi totus animo β: iam est totus animo Madvig

143 ac studio β

144 sic αh: sic agi solet βa

145 apud β: ad αγ

146 erravit... fecit γ

147 ignoscas γ

148 de Lig. causa non erit α: Lig. causa non sit βγ

149 vultus αγ: preces β

150 quam illius αβa: quae (quam m) illius causa hm

151 tribuis tu α: tribuisti γ: tribuis β

152 esse ante illi add. E, post illi BD, ante beat. γ

153 fruantur αa: fruuntur βhm

154 ut dixi causas α: causas ut dixi β: ut dixi caus. rogantium γ

155 proponere.

156 Nosti AH, ed. R (cf. Phil. xiii. 30): proponere, nosti vulg. optime αγ: optimos β

157 tibi ante in add. α, ante Lig. β, post Lig. γ

158 e HDE

159 nam quodvis β

160 illo uno α: uno illo βγ

161 omnium β

162 viros tecum fuisse add. αγ: qui tecum fuerunt add. β: del. Nohl e cod. Barberino, ego e coni. (Anecd. p. xxxv)

163 minabamur β

164 fuisset futurus β

165 noverit Hansing: non noverit codd.

166 cum... tum scripsi: quam... tam αa: quam... quam βhς: quoniam... quoniam edV.

167 tui se scripsi: eum tuis H: eum tui AV: tu eum βγ: tui eum Patricius

168 ipsos αβa: ipsis hς tot αBD: tot ac Eγ

169 tuis β: om. αγ

170 clar. M. Marcello restituto γ

171 salute hom. danda hς, ut voluit Müller

172 postulet H: postulat cett.

173 quam me β

174 te his daturum α: his te dat. γ: his omnibus dat. β

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (J. B. Greenough, G. L. Kittredge)
load focus English (C. D. Yonge, 1891)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: