[22]
'Nisi tu,' inquit, 'causam recepisses,
numquam mihi restitisset, sed indicta causa profugisset.'
si iam hoc tibi1 concedam, Q. Hortensium, tanta
gravitate2 hominem, si hos talis viros non suo stare iudicio,
sed meo; si hoc tibi dem3 quod credi non potest, nisi ego
huic adessem, hos adfuturos non fuisse, uter tandem rex
est, isne cui innocentes homines non resistunt, an is qui
calamitosos non deserit? at hic etiam, id quod tibi necesse
minime4 fuit, facetus esse voluisti, cum Tarquinium et Numam
et me tertium peregrinum regem esse dixisti. Mitto iam de
rege quaerere; illud quaero peregrinum cur me esse dixeris.
nam si ita sum, non tam est admirandum regem esse me5,
quoniam6, ut tu ais7, duo iam8 peregrini reges Romae fuerunt,
quam consulem Romae fuisse peregrinum. 'hoc dico,'
inquit, 'te esse9 ex municipio.' fateor et addo etiam:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.