[3]
ac primum abs te illud, L. Torquate, quaero, cur me a
ceteris clarissimis viris ac principibus civitatis in hoc officio
atque in defensionis iure secernas. quid enim est quam ob
rem abs te Q. Hortensi factum, clarissimi viri atque ornatissimi,
non reprehendatur1, reprehendatur meum? nam, si
est initum a P. Sulla consilium inflammandae huius urbis2,
exstinguendi imperi, delendae civitatis3, mihi4 maiorem hae
res dolorem quam Q. Hortensio, mihi maius odium adferre
debent, meum denique gravius esse iudicium, qui adiuvandus
in his causis, qui oppugnandus, qui defendendus, qui deserendus
esse videatur5? 'ita,' inquit; 'tu enim investigasti,
tu patefecisti coniurationem.' quod cum dicit,
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.