[49]
at1 vero, cum honos agebatur
familiae vestrae amplissimus2, hoc est consulatus parentis
tui, sapientissimus vir familiarissimis suis non3 suscensuit,
pater tuus4, cum Sullam et defenderent et laudarent? intellegebat
hanc5 nobis a maioribus esse traditam disciplinam ut
nullius amicitia ad pericula propulsanda6 impediremur. at
erat7 huic iudicio longe dissimilis illa contentio. tum adflicto
P. Sulla consulatus vobis pariebatur, sicuti partus est;
honoris erat certamen; ereptum repetere vos clamitabatis,
ut victi in campo in foro vinceretis; tum qui contra vos pro
huius salute pugnabant, amicissimi vestri, quibus non irascebamini8,
consulatum vobis eripiebant, honori vestro repugnabant,
et tamen id inviolata vestra amicitia, integro officio,
vetere9 exemplo atque instituto optimi cuiusque faciebant.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.