[5]
an vero, in quibus subselliis haec ornamenta
ac lumina rei publicae viderem, in his me apparere nollem,
cum ego1 illum in locum atque in hanc excelsissimam2 sedem
dignitatis atque3 honoris multis meis ac4 magnis laboribus et
periculis ascendissem? atque ut intellegas, Torquate, quem
accuses, si te forte5 id offendit quod ego, qui in6 hoc genere
quaestionis defenderim neminem, non desim P. Sullae,
recordare de ceteris quos adesse huic vides; intelleges et
de hoc et de aliis7 iudicium meum et horum par atque unum
fuisse.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.