[57]
iam vero illud quam incredibile, quam absurdum,
qui Romae caedem facere, qui hanc urbem inflammare vellet,
eum familiarissimum suum dimittere ab se et amandare1 in
ultimas terras! Vtrum2 quo facilius Romae ea quae conabatur
efficeret, si in Hispania turbatum esset3? at haec
ipsa per se sine ulla coniunctione agebantur. an in tantis
rebus, tam novis consiliis, tam periculosis, tam turbulentis
hominem amantissimum sui, familiarissimum, coniunctissimum
officiis, consuetudine, usu dimittendum esse arbitrabatur4?
veri simile non est5 ut, quem in secundis rebus,
quem in otio secum semper habuisset6, hunc in adversis et
in eo tumultu quem ipse comparabat ab se dimitteret.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.