[63]
atque in ea re per L. Caecilium
Sulla accusatur in qua re est uterque laudandus. primum
Caecilius—quid1? 'id promulgavit2 in quo res iudicatas
videbatur3 voluisse rescindere, ut restitueretur4 Sulla.' recte5
reprehendis6; status enim rei publicae maxime iudicatis
rebus continetur; neque ego tantum fraterno amori dandum7
arbitror ut quisquam8, dum saluti9 suorum consulat, communem
relinquat. at10 nihil de iudicio ferebat, sed poenam
ambitus eam referebat11 quae fuerat nuper superioribus legibus
constituta. itaque hac rogatione non iudicum sententia12,
sed legis vitium corrigebatur13. nemo iudicium reprehendit,
cum de poena queritur, sed legem. damnatio est enim14
iudicum, quae manebat, poena legis, quae levabatur.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 quid scripsi: qui codd.: qui si Halm
2 promulgavit T: promulgarit (-re a, -ret ς) cett.
3 videatur Garatoni
4 stitueretur T: statueretur cett.: corr. Pantagathus
5 Sulla. Recte Tπ: Sulla recte cett.
6 reprehendis Tπa2: reprehendendus a1: reprehendit cett.
7 neque dandum T
8 quisquam Tπ: quicquam b1: quisque cett.
9 dum saluti T, Beck: de salute cett.
10 at suppl. Orelli de Tc2: om. cett.
11 referebat T: ferebat cett.
12 sententia Ta: sententiam cett.
13 corrigebatur T: corrigebat cett.
14 est enim T: enim est cett.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.