[78]
quaestiones nobis servorum accusator et tormenta1 minitatur.
in quibus quamquam nihil periculi suspicamur,
tamen illa tormenta gubernat dolor, moderatur natura cuiusque
cum animi tum corporis, regit quaesitor2, flectit libido,
corrumpit spes, infirmat metus, ut in tot rerum angustiis
nihil veritati loci relinquatur. vita P. Sullae torqueatur3,
ex ea quaeratur num quae occultetur libido, num quod
lateat facinus, num quae crudelitas, num quae audacia.
nihil erroris erit in causa nec obscuritatis, iudices, si a vobis
vitae perpetuae vox, ea quae verissima et gravissima4 debet
esse, audietur.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.