[79]
nullum in hac causa testem timemus, nihil
quemquam scire, nihil vidisse, nihil audisse arbitramur.
sed tamen, si nihil vos P. Sullae fortuna movet, iudices,
vestra moveat. vestra enim, qui cum summa elegantia atque
integritate vixistis, hoc maxime interest, non ex libidine aut
simultate aut levitate testium causas honestorum hominum
ponderari, sed in magnis disquisitionibus1 repentinisque periculis
vitam unius cuiusque esse testem. quam vos, iudices,
nolite armis suis spoliatam atque nudatam obicere invidiae,
dedere suspicioni; munite communem arcem bonorum, obstruite
perfugia improborum; valeat ad poenam et ad salutem
vita2 plurimum, quam solam videtis per se3 ex sua natura
facillime perspici, subito flecti fingique non posse.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.