[81]
accusati sunt uno nomine omnes1 consulares,
ut iam videatur honoris amplissimi nomen plus
invidiae quam dignitatis adferre. 'adfuerunt,' inquit,
'Catilinae illumque laudarunt.' nulla tum2 patebat, nulla
erat cognita coniuratio; defendebant amicum, aderant supplici,
vitae eius turpitudinem in summis eius periculis non
insequebantur. quin etiam parens tuus, Torquate, consul
reo de pecuniis repetundis3 Catilinae fuit advocatus, improbo
homini, at supplici, fortasse audaci, at aliquando amico.
cui cum adfuit post delatam ad eum primam illam coniurationem,
indicavit4 se audisse aliquid, non credidisse. 'at
idem non adfuit alio in iudicio, cum adessent ceteri.' si5
postea cognorat ipse aliquid quod in consulatu ignorasset,
ignoscendum est eis6 qui postea nihil audierunt; sin illa res
prima valuit, num7 inveterata quam recens debuit esse
gravior? sed si tuus parens etiam in ipsa8 suspicione periculi
sui tamen humanitate adductus advocationem hominis
improbissimi sella curuli atque ornamentis et suis et consulatus
honestavit, quid est quam ob rem consulares qui
Catilinae adfuerunt reprendantur9?
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.