Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Sic et Averna loca alitibus summittere debent
mortiferam vim. de terra quae surgit in auras,
820ut spatium caeli quadam de parte venenet;
quo simul ac primum pennis delata sit ales,
impediatur ibi caeco correpta veneno,
ut cadat e regione loci, qua derigit aestus.
quo cum conruit, hic eadem vis illius aestus
825reliquias vitae membris ex omnibus aufert.
quippe etenim primo quasi quendam conciet aestum;
posterius fit uti. cum iam cecidere veneni
in fontis ipsos, ibi sit quoque vita vomenda,
propterea quod magna mali fit copia circum.
830Fit quoque ut inter dum vis haec atque aestus Averni
aeëra, qui inter avis cumquest terramque locatus.
discutiat, prope uti locus hic linquatur inanis.
cuius ubi e regione loci venere volantis,
claudicat extemplo pinnarum nisus inanis
835et conamen utrimque alarum proditur omne.
hic ubi nixari nequeunt insistereque alis,
scilicet in terram delabi pondere cogit
natura, et vacuum prope iam per inane iacentes
dispergunt animas per caulas corporis omnis.
*
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.