Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
‘20. Tunc ego, sensim gliscente adhuc illo tumultu, retrogradi fuga domo facesso sed plane Thrasyleonem mire canibus repugnantem, latens pone ianuam ipse, prospicio: quamquam enim vitae metas ultimas obiret, non tamen sui nostrique vel pristinae virtutis oblitus iam faucibus ipsis hiantis Cerberi reluctabat: scaenam denique quam sponte sumpserat cum anima retinens, nunc fugiens, nunc resistens,
[p. 174]
variis corporis sui schemis ac motibus tandem domo prolapsus est. Nec tamen, quamvis publica potitus libertate, salutem fuga quaerere potuit, quippe cuncti canes de proximo angiportu satis feri satisque copiosi venaticis illis, qui commodum domo similiter insequentes processerant, se obmiscent agminatim Miserum funestumque spectamen aspexi, Thrasyleonem nostrum catervis canum saevientium cinctum atque obsessum multisque numero morsibus laniatum. Denique tanti doloris impatiens populi circumfluentis turbelis immisceor, et in quo solo poteram celatum auxilium bono ferre commilitoni, sic indaginis principes dehortabar: ‘O grande’ inquam ‘Et extremum flagitium, magnam et vere pretiosam ’’
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.