This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Mors autem talis fuit: cum aegrotare coepisset, filium advocavit atque ab eo primum petiit ut belli reliquias non contemneret, ne videretur rem publicam [2] prodere, et, cum filius ei respondisset cupere se primum sanitatem, ut vellet permisit, petens tamen ut exspectasset paucos dies, haud 1 simul proficisceretur. [3] deinde abstinuit victu 2 potuque mori cupiens [4] auxitque morbum, sexta die vocatis amicis et ridens res humanas, mortem autem contemnens ad amicos 3 4 5 6 7 dixit, ‘quid de me 8 fletis et non magis de pestilentia [5] et communi morte cogitatis?’ et cum illi vellent recedere, ingemescens ait, ‘si iam me dimittitis, [6] vale vobis dico vos praecedens .’ et cum ab eo quae- reretur, cui filium commendaret, ille respondit ‘vobis, [7] si dignus fuerit, et dis immortalibus .’ exercitus cognita mala valetudine vehementissime dolebant, [8] quia illum unice amarunt, septimo die gravatus est et solum filium admisit, quem statim dimisit, ne in [9] eum morbus transiret, dimisso filio caput operuit [10] quasi volens dormire, sed nocte animam efflavit. fertur filium mori voluisse, cum eum talem videret futurum qualis exstitit post eius mortem, ne, ut ipse dicebat, similis Neroni Caligulae et Domitiano esset.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.