previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

caprificus etiamnum multo efficacior fico; surculo quoque eius lacte coagulatur in caseo. lactis minus habet; exceptum id coactumque in duritiam suavitatem carnibus adfert fricatu. dilutum aceto miscetur exulceratoriis medicamentis. alvum solvit, vulvam cum amylo aperit, menses ciet cum luteo ovi. podagricis cum farina graeci feni inlinitur. lepras, psoras, lichenas, lentigines expurgat, item venenatorum ictus et canis morsus. dentium quoque dolori hic sucus adpositus in lana prodest aut in cava eorum additus. cauliculi et folia admixto ervo contra marinorum venena prosunt; adicitur et vinum. bubulas carnes additi caules magno ligni conpendio percoquunt. grossi inlitae strumas et omnem collectionem emolliunt et discutiunt; aliquatenus et folia. quae mollissima sunt ex iis, cum aceto ulcera manantia et epinyctidas, furfures sanant. cum melle foliis ceria sanant et canis morsus recentes, cum vino phagedaenas; cum papaveris foliis ossa extrahunt. grossi caprifici inflammationes discutiunt suffitu - resistunt et sanguini taurino poto et psimithio et lacti coagulato potae - , item in aqua decoctae atque inlitae parotidas. cauliculi aut grossi eius quam minutissimae ad scorpionum ictus e vino bibuntur. lac quoque instillatur plagae et folia inponuntur, item adversus murem araneum. cauliculorum cinis uvam faucium sedat, arboris ipsius cinis ex melle rhagadia, radix defervefacta in vino dentium dolores. hiberna caprificus in aceto cocta et trita inpetigines tollit. inlinuntur ramenta e ramo sine cortice quam minutissima ad scobis modum. caprifico quoque medicinae unius miraculum additur: corticem eius intumescentem puer impubis si defracto ramo detrahat dentibus, medullam ipsam adalligatam ante solis ortum prohibere strumas. caprificus tauros quamlibet feroces collo eorum circumdata in tantum mirabili natura conpescit, ut inmobiles praestet.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (John Bostock, M.D., F.R.S., H.T. Riley, Esq., B.A., 1855)
hide References (3 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: