previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[2] Quid enim aliud dicendum est eis, qui cum sint iniqui et impii, liberaliter sibi videntur eruditi, nisi quod in litteris vere liberalibus legimus: Si vos filius liberaverit, tunc vere liberi eritis? Per eum namque praestatur, ut ipsae etiam quae liberales disciplinae ab eis qui in libertatem vocati non sunt, appellantur, quid in se habeant liberale noscatur. Neque enim habent congruum libertati, nisi quod habent congruum veritati. Unde ille ipse filius: Et veritas, inquit, liberabit vos. Non ergo illae innumerabiles et impiae fabulae, quibus vanorum plena sunt carmina poetarum, ullo modo nostrae consonant libertati, non oratorum inflata et expolita mendacia, non [p. 192] denique ipsorum philosophorum garrulae argutiae, qui vel deum prorsus non cognoverunt vel, cum cognovissent deum, non sicut deum glorificaverunt aut gratias egerunt, sed evanuerunt in cogitationibus suis et obscuratum est insipiens cor eorum et dicentes se esse sapientes stulti facti sunt et inmutaverunt gloriam incorrupti dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis et volucrum et quadrupedum et serpentium vel qui istis simulacris non dediti aut non nimis dediti coluerunt tamen et servierunt creaturae potius quam creatori. Absit omnino ut istorum vanitates et insaniae mendaces, ventosae nugae ac superbus error recte liberales litterae nominentur hominum scilicet in-felicium, qui dei gratiam per Iesum Christum dominum nostrum, qua sola liberamur de corpore mortis huius, non cognoverunt nec in eis ipsis quae vera senserunt. Historia sane, cuius scriptores fidem se praecipue narrationibus suis debere profitentur, fortassis habeat aliquid cognitione dignum liberis, cum sive bona sive mala hominum tamen vera narrantur. Quamvis in eis cognoscendis, qui sancto spiritu non adiuti sunt rumoresque colligere ipsa humanae infirmitatis condicione compulsi sunt, quem ad modum non fallerentur in plurimis, omnino non video. Est tamen aliqua in eis propinquitas libertatis, si voluntatem mentiendi non habent nec homines fallunt, nisi cum ab hominibus humana infirmitate falluntur. [p. 194]

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: