Caesar ad atriensem.
Est ardalionum quaedam Romae natio,Trepide concursans, occupata in otio,
Gratis anhelans, multa agendo nihil agens,
Sibi molesta et aliis odiosissima.
5Hanc emendare, si tamen possum, volo
Vera fabella: pretium est operae attendere.
Caesar Tiberius cum petens Neapolim
In Misenensem villam venisset suam,
Quae monte summo posita Luculli manu
10Prospectat Siculum et perspicit Tuscum mare:
Ex alticinctis unus atriensibus,
Cui tunica ab umeris linteo Pelusio
Erat destricta, cirris dependentibus,
Perambulante laeta domino viridia,
15Alveolo coepit ligneo conspargere
Humum aestuantem, come officium iactitans,
Sed deridetur. Inde notis flexibus
Praecurrit alium in xystum, sedans pulverem.
Agnoscit hominem Caesar remque intellegit.
20Id ut putavit esse nescio quid boni:
Heus! inquit dominus. Ille enimvero assilit,
Donationis alacer certae gaudio.
Tum sic iocata est tanta maiestas ducis:
Non multum egisti et opera nequiquam perit:
25Multo maioris alapae mecum veneunt.