Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[3] ecquo tumet occupatu umquam uspiamve implicabere, quin illud in aliorum commoda revergat? cum precatu deum placas, eundem non modo amicis sed ignotis quoque concilias. cum scripturarum caelestium mysteria rimaris, quo te studiosius imbuis, eo doctrinam ceteris copiosius infundis. cum tuas opes in usus inopum prodigis, tibi quidem maxume, sed aliis quoque consultum facis, proinde nihil videlicet, profecto nihil est tam infecundum actionum tuarum omnium, quod tibi uni soli tantum et non aliis quoque multis tecum uberem fructum ferat.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.