Hide browse bar
Your current position in the text is marked in blue. Click anywhere in the
line to jump to another position:
Table of Contents:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Cum Philippus liberos eorum,
quos in vinculis
habebat,
nobilissimorum hominum conquiri ad mortem iussisset,
Theoxena verita pro liberis suis admodum pueris regis libidinem,
prolatis in medium gladiis et poculo,
in quo venenum
erat,
suasit his,
ut imminens ludibrium morte effugerent.
et
cum persuasisset,
et ipsa se interemit.
certamina inter filios
Philippi Macedoniae regis Persen et Demetrium referuntur;
et
ut fraude fratris sui Demetrius fictis criminibus,
inter quae
accusatione parricidii et adfectati regni,
primum petitus,
ad
ultimum,
quoniam populi Romani amicus erat,
veneno necatus
est,
regnumque Macedoniae mortuo Philippo ad Persen devenit.
item res in Liguribus et Hispania contra Celtiberos a
compluribus feliciter gestas continet.
colonia Aquileia deducta
est.
libri Numae Pompili in agro L.
Petilli scribae sub Ianiculo a cultoribus agri arca lapidea clusi inventi sunt et
Graeci et Latini;
in quibus cum pleraque dissolvendarum religionum praetor,
ad quem delati erant,
legisset,
iuravit senatui
contra rem publicam esse,
ut legerentur servarenturque.
ex
senatus consulto in comitio exusti sunt.
Philippus aegritudine
animi confectus,
quod Demetrium filium falsis alterius filii in
eundem delationibus impulsus veneno sustulisset,
de poena
Persei cogitavit voluitque Antigonum potius amicum suum
successorem regni sui relinquere,
sed in hac cogitatione morte
raptus est.
Perseus regnum accepit.