Hide browse bar
Your current position in the text is marked in blue. Click anywhere in the
line to jump to another position:
Table of Contents:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Q.
Marcius Philippus per invios saltus penetravit Macedoniam et complures urbes occupavit.
Rhodii miserunt legatos Romam,
minantes,
ut Perseo auxilio essent,
nisi populus Romanus cum illo pacem atque amicitaim iungeret.
indigne id latum.
cum id bellum L.
Aemilio Paulo,
sequentis anni consuli iterum,
mandatum esset,
Paulus in contione precatus,
ut quidquid diri populo Romano immineret,
in suam domum converteretur,
et in Macedoniam profectus vicit Persen totamque Macedoniam in potestatem redegit.
antequam confligeret,
praedixit exercitui,
ne miraretur,
quod luna proxima nocte defectura esset.
Gentius quoque,
rex Illyricorum,
cum rebellasset,
a L.
Anicio praetore victus venit in deditionem.
et cum uxore ac liberis et propinquis Romam missus est.
legati Alexandrini a Cleopatra et Ptolemaeo regibus venerunt querentes de Antiocho rege Syriae,
quod is bellum inferret.
Perseus sollicitatis in auxilium Eumene rege Pergami et Gentio rege Illyricorum,
quia iis pecuniam quam promiserat non dabat,
relictus ab his est.