11. epitaphium Pierii Antonii Benteuolei
Pierius iacet hic facundi Antonius orisSplendida quem genuit benteuolea domus.
Occidit heu iuuenis, lustris uix quinque peractis,
Moribus at pulchris et grauitate senex.
5Claruit ingenio, dicendi claruit arte:
Huic Natura bonum quod fuit omne dedit.
Dulcis erat, uehemensque simul, seu carmina uellet
Scribere, seu uellet uerba saluta modis.
Et coluit mira semper pietate parentes;
10Uouerat et totus principis esse sui.
Hunc solum puraque fide studioque secutus,
Et nil Nicoleo principe maius habens.
Hinc adeo carus domino ut nil carius esset:
Iussus ab hoc tumulum condier ante suum.