10.
[28]
imitari,
Castor, potius avi mores disciplinamque debebas quam
optimo et clarissimo viro fugitivi ore male dicere. quod si
saltatorem avum habuisses neque eum virum unde pudoris
pudicitiaeque exempla peterentur, tamen hoc maledictum
minime in illam aetatem conveniret. quibus ille studiis
ab ineunte aetate se imbuerat, non saltandi, sed bene ut
armis, optime ut equis uteretur, ea tamen illum cuncta1 iam
aetate2 defecerant. itaque Deiotarum cum plures in equum
sustulissent, quod haerere in eo senex posset, admirari
solebamus: hic vero adulescens qui meus in Cilicia miles,
in Graecia commilito fuit, cum in illo nostro exercitu
equitaret cum suis delectis equitibus quos una cum eo ad
Pompeium pater miserat, quos concursus facere solebat,
quam se iactare, quam ostentare, quam nemini in illa causa
studio et cupiditate concedere!
[29]
tum3 vero exercitu amisso
ego, qui pacis semper auctor4, post Pharsalicum autem5 proelium6
suasor fuissem armorum non ponendorum7, sed abiciendorum,
hunc ad meam auctoritatem non potui adducere,
quod et ipse8 ardebat studio illius belli et patri satis faciendum9
arbitrabatur. felix ista domus quae non impunitatem solum
adepta sit sed etiam accusandi10 licentiam: calamitosus
Deiotarus qui et ab eo qui in isdem11 castris fuerit, et12 non
modo apud te sed etiam13 a suis accusetur! vos vestra
secunda fortuna, Castor14, non potestis sine propinquorum
calamitate esse contenti?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.