[76]
quamquam haec quidem
iam tolerabilia videbantur, etsi aequabiliter in rem
publicam, in privatos, in longinquos, in propinquos, in
alienos, in suos inruebat, sed nescio quo modo usu iam1
obduruerat et percalluerat civitatis incredibilis patientia:
quae vero aderant iam et impendebant, quonam modo ea
aut depellere potuissetis aut ferre? imperium ille si nactus
esset, omitto socios, exteras2 nationes, reges, tetrarchas; vota
enim faceretis ut in eos se potius immitteret3 quam in vestras
possessiones, vestra tecta, vestras pecunias4: pecunias dico?
a liberis, me dius fidius, et a coniugibus vestris numquam
ille effrenatas suas libidines cohibuisset. fingi haec putatis5
quae patent, quae6 nota sunt omnibus, quae tenentur, servorum
exercitus illum in urbe conscripturum fuisse, per quos
totam rem publicam resque privatas omnium possideret?
quam ob rem si cruentum gladium tenens clamaret T.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.