previous

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

19. Non est in rixam conluctationemque veniendum. Procul auferendi pedes sunt et quicquid horum ab imprudentibus fiet (fieri autem nisi ab imprudentibus non potest) neglegendum et honores iniuriaeque vulgi in promiscuo habendae. Nec his dolendum nec illis gaudendum ; [2] alioqui multa timore contumeliarum aut taedio necessaria omittemus publicisque et privatis officiis, aliquando etiam salutaribus non occurremus, dum muliebris nos cura angit aliquid contra animum audiendi. Aliquando etiam obirati potentibus de- tegemus hunc affectum intemperanti libertate. Non est autem libertas nihil pati, fallimur ; libertas est animum superponere iniuriis et eum facere se, ex quo solo sibi gaudenda veniant, exteriora diducere a se, ne inquieta agenda sit vita omnium risus, omnium linguas timenti. Quis enim est, qui non possit con- tumeliam facere, si quisquam potest ? [3] Diverso autem [p. 104] remedio utetur sapiens affectatorque sapientiae. Imperfectis enim et adhuc ad publicum se iudicium derigentibus hoc proponendum est inter iniurias ipsos contumeliasque debere versari; omnia leviora accident expectantibus. Quo quisque honestior genere, fama, patrimonio est, hoc se fortius gerat, memor in prima acie altos ordines stare. Contumelias et verba probrosa et ignominias et cetera dehonestamenta velut clamorem hostium ferat et longinqua tela et saxa sine vulnere circa galeas crepitantia ; iniurias vero ut vulnera, alia armis, alia pectori infixa, non deiectus, ne motus quidem gradu sustineat. Etiam si premens et infesta vi urgere, cedere tamen turpe est ; ad- signatum a natura locum tuere. Quaeris quis hic sit locus ? Viri. [4] Sapienti aliud auxilium est huic contrarium ; vos enim rem geritis, illi parta victoria est. Ne repugnate vestro bono et hanc spem, dum ad verum pervenistis, alite in animis libentesque meliora excipite et opinione ac voto iuvate. Esse aliquid in- victum, esse aliquem, in quem nihil fortuna possit, e re publica est generis humani.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: