Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[40]
Nam etiam sine illius suffimentis
expiati sumus. At uero scelerum in homines atque in
deos inpietatum nulla expiatio est. Itaque poenas
luunt, non tam iudiciis—quae quondam nusquam
erant, hodie multifariam nulla sunt, ubi sunt tamen,
persaepe falsa sunt—at eos agitant insectanturque
furiae, non ardentibus taedis sicut in fabulis, sed
angore conscientiae fraudisque cruciatu. Quodsi
homines ab iniuria poena, non natura arcere deberet,
quaenam sollicitudo uexaret impios sublato suppliciorum metu? Quorum tamen nemo tam audax
umquam fuit, quin aut abnueret a se commissum esse
facinus, aut iusti sui doloris causam aliquam fingeret, defensionemque facinoris a naturae iure aliquo
quaereret. Quae si appellare audent impii, quo tandem studio colentur a bonis? Quodsi poena, si metus
supplicii, non ipsa turpitudo deterret ab iniuriosa
facinerosaque uita, nemo est iniustus, at incauti potius
habendi sunt inprobi.