previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Sed dum haec a divo Claudio aguntur, Palmyreni ducibus Saba et Timagene contra Aegyptios bellum sumunt atque ab his Aegyptia pervicacia et [2] indefessa pugnandi continuatione vincuntur. dux tamen Aegyptiorum Probatus Timagenis insidiis interemptus est. Aegyptii vero omnes se Romano imperatori dederunt in absentis Claudii verba iurantes. [3] Antiochiano 1 et Orfito consulibus auspicia Claudiana favor divinus adiuvit, nam cum se Haemimontum multitudo barbararum gentium, quae superfuerant, contulisset, illic ita fame ac pestilentia laboravit ut [4] iam Claudius dedignaretur et vincere, denique finitum est asperrimum bellum, terroresque Romani nominis sunt depulsi. [5] Vera dici fides cogit, simul ut sciant ii qui adulatores nos aestimari cupiunt, id quod historia dici postulat [6] nos 2 non tacere: eo tempore, quo parta est plena victoria, plerique milites Claudii secundis rebus elati, quae "sapientium quoque animos fatigant, " ita in praedam versi sunt ut non cogitarent a paucissimis se 3 4 posse fugari, 5 dum occupati animo atque corporibus [7] avertendis praedis 6 inserviunt. denique in ipsa victoria prope duo milia militum a paucis barbaris et [8] iis qui fugerant interempta sunt. sed ubi hoc comperit Claudius, omnes qui rebelles animos extulerant conducto exercitu rapit atque in vincula Romam etiam mittit ludo publico deputandos. ita id, quod vel fortuna vel miles egerat, virtute boni principis antiquatum est. nec sola de hoste victoria, sed etiam [9] vindicta praesumpta est. in quo bello, quoad 7 gestum est, equitum Dalmatarum ingens exstitit virtus, quod originem ex ea provincia Claudius videbatur ostendere, quamvis alii Dardanum et ab Ilo Troianorum rege 8 atque ab ipso Dardano sanguinem dicerent trahere.

1

2

3 Atticiano P, Peter.

4 nos ins. by Hohl; om. in P and by Peter.

5

6

7

8

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: