Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Omina imperii Tacito haec fuerunt : fanaticus quidam in Templo Silvani tensis membris exclamavit, ‘Tacita purpura, tacita purpura,’ idque septimo ; quod quidem postea omini deputatum est. [2] vinum, quo libaturus Tacitus fuerat in templo Herculis [3] Fundani, subito purpureum factum est. vitis, quae uvas Aminnias albas ferebat, eo anno quo ille imperium meruit purpureas tulit. 1 plurima purpurea [4] facta sunt. mortis omina haec fuerunt: patris sepulchrum disruptis ianuis se aperuit, matris umbra se per diem et Tacito et Floriano velut viventis obtulit, nam diversis patribus nati ferebantur, in larario di omnes seu terrae motu seu casu aliquo conciderunt. 2 3 4 [5] imago Apollinis, quae ab his colebatur, ex summo fastigio in lectulo posita sine hominis cuiuspiam manu deprehensa est. sed quousque ultra progredimur? sunt a quibus ista dicantur. nos ad Probum et ad Probi gesta insignia reservemus. 5
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.