previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Usus autem sum, ne in aliquo fallam carissimam mihi familiaritatem tuam, praecipue libris ex Bibliotheca Ulpia, aetate mea Thermis Diocletianis, et item ex Domo Tiberiana, usus etiam regestis scribarum Porticus Porphyreticae, actis etiam senatus ac populi. [2] et quoniam me ad colligenda talis viri gesta ephemeris Turduli Gallicam plurimum iuvit, viri honestissimi ac sincerissimi, beneficium amici senis tacere non debui. 1 [3] Cn. Pompeium, tribus fulgentem triumphis belli piratici, 2 belli Sertoriani, belli Mithradatici multarumque rerum gestarum maiestate sublimem, quis tandem nosset, nisi eum Marcus Tullius et Titus Livius in [4] litteras rettulissent? Publium Scipionem Africanum, immo Scipiones omnes, seu Lucios seu Nasicas, nonne tenebrae possiderent ac tegerent, nisi commendatores eorum historici nobiles atque ignobiles exstitissent? [5] longum est omnia persequi, quae ad exemplum huiusce [6] modi etiam nobis tacentibus usurpanda sunt. illud tantum contestatum volo, me et rem scripsisse, quam si quis voluerit honestius eloquio celsiore demonstret. [7] et mihi quidem id animi fuit ut 3 non Sallustios, Livios, Tacitos, Trogos atque omnes disertissimos imitarer viros in vita principum et temporibus disserendis, sed Marium Maximum, Suetonium Tranquillum, Fabium Marcellinum, Gargilium Martialem, Iulium Capitolinum, Aelium Lampridium ceterosque, qui haec et talia [8] non tam diserte quam vere memoriae tradiderunt, sum enim unus ex curiosis, quod infitias 4 ire non possum, incendentibus vobis, qui, cum multa sciatis, scire multo [9] plura cupitis, et ne diutius ea, quae ad meum consilium 5 6 7 pertinent, loquar, magnum et praeclarum principem et qualem historia nostra non novit, arripiam.

1 securitatem Σ ; seueritatem P.

2

3

4

5 piratici Σ ; Parthici P.

6 ut ins. by Peter; om. in P.

7 infitias Peter; infinitas P1.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: