Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[38] In hac re dissentio a Posidonio, qui " inprobo," inquit, " quod 1 Platonis legibus adiecta principia sunt. Legem enim brevem esse oportet, quo facilius ab imperitis teneatur. Velut emissa divinitus vox sit; iubeat, non disputet. Nihil videtur mihi frigidius, nihil ineptius quam lex cum prologo. Mone, 2 dic, quid me velis fecisse; non disco, sed pareo." Proficiunt vero 3 ; itaque malis moribus uti videbis civitates usas malis legibus. " At non apud omnis proficiunt."
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.