Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[3] Quidni habeat se ipsam ? Quo modo sapiens omnia per virtutem gerit, sic virtus per [p. 284] se. " Ergo," inquit, " et omnes artes animalia sunt et omnia, quae cogitamus quaeque mente conplectimur. Sequitur, ut multa millia animalium habitent in his angustiis pectoris, et singuli multa simus animalia aut multa habeamus animalia." Quaeris, quid adversus istud respondeatur ? Unaquaeque ex istis res animal erit; multa animalia non erunt. Quare ? Dicam, si mihi accommodaveris subtilitatem et intentionem tuam.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.