previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

3. [6] ut ad me revertar, ab his fontibus profluxi ad hominum famam, et meus hic forensis labor vitaeque ratio demanavit1 ad existimationem hominum paulo latius commendatione ac iudicio meorum.

nam quod obiectum est de pudicitia quodque omnium accusatorum non criminibus sed vocibus maledictisque celebratum est, id numquam tam acerbe feret M. Caelius ut eum paeniteat non deformem esse natum. sunt enim ista maledicta pervolgata in2 omnis quorum in adulescentia forma et species3 fuit liberalis. sed aliud est male dicere, aliud accusare. accusatio crimen desiderat, rem ut definiat, hominem4 notet, argumento probet, teste confirmet; maledictio autem nihil habet propositi praeter contumeliam; quae si petulantius iactatur5, convicium, si facetius, urbanitas nominatur. [7] quam quidem partem accusationis admiratus sum et moleste tuli potissimum esse Atratino datam. neque enim decebat neque aetas illa postulabat neque, id quod animum advertere6 poteratis, pudor patiebatur optimi adulescentis in tali illum oratione versari. vellem aliquis7 ex vobis robustioribus hunc male dicendi locum suscepisset; aliquanto liberius et fortius et magis more nostro refutaremus istam male dicendi licentiam. tecum, Atratine, agam lenius8, quod et pudor tuus9 moderatur orationi meae et meum10 erga te parentemque tuum beneficium tueri debeo11. illud tamen te esse admonitum volo, [8] primum ut12 qualis es talem te omnes esse13 existiment, ut quantum a rerum turpitudine abes tantum te a verborum libertate seiungas; deinde ut ea in alterum ne dicas quae, cum tibi falso responsa sint, erubescas. quis est enim cui via ista non pateat, quis est14 qui huic aetati atque isti15 dignitati non possit quam velit petulanter, etiam si sine ulla suspicione, at non sine16 argumento male dicere? sed istarum partium culpa est eorum qui te agere voluerunt; laus pudoris tui, quod ea te invitum dicere videbamus, ingeni, quod ornate politeque dixisti.


1 demanavit ςB: dimanavit Pπδ (ἅπαξ λεγ.

2 in per ς

3 fuit forma et species ς

4 hominem ςB: hominem ut Pπδ: nomine ut Manutius

5 iaciatur Muretus

6 animum advertere ς (cf. Clu. § 1): animadvertere Pπδ

7 aliquis σπδ: aliqui P

8 lenius agam ςB

9 tuus om. ςB

10 meum om. ςB

11 debet ς

12 ut ς, Lambinus: om. Pπδ

13 te omnes esse (se) ς: te Pπδ: te esse omnes Klotz

14 quis est ς: om. Pπδ

15 huic aetati atque isti (huic Agroetius) dignitati ς, Agroetius (K. vii. 118): isti aetati Pbh: isti aetati atque etiam isti dignitati cett.

16 non sine ullo ς

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1891)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: