[11]
quam ob rem, sive hoc statueritis, dederitis mihi comitem
ad contionem populo carum atque iucundum, sive
Silani sententiam sequi malueritis, facile me atque vos1
crudelitatis vituperatione populus Romanus2 liberabit3, atque
obtinebo eam multo leniorem fuisse. quamquam, patres
conscripti, quae potest esse in tanti sceleris immanitate
punienda crudelitas? ego enim de meo sensu iudico.
nam ita mihi salva re publica vobiscum perfrui liceat ut
ego, quod in hac causa vehementior sum, non atrocitate
animi moveor4 — quis enim est me mitior? — sed singulari
quadam humanitate et misericordia. videor enim
mihi videre hanc urbem, lucem orbis terrarum atque
arcem omnium gentium, subito uno incendio concidentem.
cerno animo sepulta in patria5 miseros atque insepultos
acervos civium, versatur mihi ante oculos aspectus Cethegi
et furor in vestra caede bacchantis.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.