[90]
quae si acerba, si misera, si luctuosa sunt, si alienissima
a1 mansuetudine et misericordia vestra, iudices,
conservate populi Romani beneficium, reddite rei publicae
consulem, date hoc ipsius pudori, date patri mortuo,
date generi et familiae, date etiam Lanuvio2, municipio
honestissimo, quod in hac tota causa3 frequens maestumque
vidistis. nolite a sacris patriis Iunonis Sospitae,
cui omnis consules facere necesse est, domesticum et
suum consulem potissimum4 avellere. quem ego vobis,
si quid habet aut momenti commendatio aut auctoritatis
confirmatio mea, consul consulem, iudices, ita commendo
ut cupidissimum oti5, studiosissimum bonorum, acerrimum
contra seditionem, fortissimum in bello, inimicissimum huic
coniurationi quae nunc rem publicam labefactat futurum
esse promittam et spondeam.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.