[135]
ipse vero quem ad modum composito1 et dilibuto capillo passim
per forum volitet cum magna caterva togatorum videtis2, iudices;
videtis ut omnis despiciat, ut hominem prae se neminem putet, ut se
solum beatum, solum potentem putet. quae vero efficiat et quae
conetur si velim commemorare, vereor, iudices, ne quis imperitior
existimet me causam nobilitatis victoriamque voluisse laedere.
tametsi meo iure possum, si quid in hac parte mihi non placeat,
vituperare; non enim vereor ne quis alienum me animum
habuisse a causa nobilitatis existimet.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.