Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[9]
Sed ipsam rei naturam spectanti mihi
non tam mores significari videntur quam morum
quaedam proprietas; nam ipsis quidem omnis habitus
mentis continetur. cautiores voluntatem complecti
quam nomina interpretari maluerunt. adfectus
[p. 422]
igitur πάθος concitatos, Ἦθος1 mites atque compositos esse
dixerunt; in altero vehementer commotos, in altero
lenes; denique hos imperare, illos persuadere; hos
ad perturbationem, illos ad benivolentiam praevalere.
adiiciunt quidam? Ἦθος perpetuum,2 πάθος temporale
esse. quod ut accidere frequentius fateor, ita nonnullas credo esse materias, quae continuum desiderent adfectum. nec tamen minus artis aut usus
hi leniores habent, virium atque impetus non tantundem exigunt. In causis vero etiam pluribus
versantur, immo secundum quendam intellectum in
omnibus.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.