Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
bonus, 1 sed utilis et optimus imperator, nam exstat epistula eius ad generum suum iam imperatoris huiusmodi: [2] ‘Misera res publica, quae istos divitiarum [3] cupidos et divites patitur, misera. Marcus homo sane optimus, qui dum clemens dici cupit, 1 eos patitur [4] vivere quorum ipse non probat vitam, ubi Lucius Cassius, cuius nos frustra tenet nomen? ubi Marcus ille Cato Censorius? ubi omnis disciplina maiorum? quae olim quidem intercidit, nunc vero nec quaeritur. [5] Marcus Antoninus philosophatur et quaerit de elementis 2 et de animis et de honesto et iusto nec [6] sentit pro re publica, vides multis opus esse gladiis, multis elogiis, ut in antiquum statum publica forma [7] reddatur, ego vero istis praesidibus provinciarum— an ego proconsules, an ego praesides putem, qui ob hoc sibi a senatu et ab Antonino provincias datas credunt, [8] ut luxurientur, ut divites fiant? audisti, praefectum praetorii nostri philosophi ante triduum quam 3 4 5 fieret mendicum et pauperem, sed subito divitem factum, unde, quaeso, nisi de visceribus rei publicae provincialiumque fortunis? sint sane divites, sint locupletes, aerarium publicum refercient; 6 tantum di faveant bonis partibus, 7 reddant 8 Cassiani rei publicae principatum.’ haec epistula eius indicat, quam severus et quam tristis futurus fuerit imperator. 9 10 11
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.