Nonis Iunis soli luna obstitit et nox.Atque hac in re tanta inest ratio atque sollertia, ut ex hoc die, quem apud Ennium et in maximis annalibus consignatum videmus, superiores solis defectiones reputatae sint usque ad illam, quae Nonis Quinctilibus fuit regnante Romulo; quibus quidem Romulum tenebris etiamsi natura ad humanum exitum abripuit, virtus tamen in caelum dicitur sustulisse. 17.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[25]
Atque eius modi quiddam etiam bello illo maximo,
quod Athenienses et Lacedaemonii summa inter se
contentione gesserunt, Pericles ille, et auctoritate et
eloquentia et consilio princeps civitatis suae, cum obscurato sole tenebrae factae essent repente
Atheniensiumque animos summus timor occupavisset,
docuisse civis suos dicitur, id quod ipse ab Anaxagora, cuius auditor fuerat, acceperat, certo illud tempore fieri et necessario, cum tota se luna sub orbem
solis subiecisset; itaque, etsi non omni intermenstruo,
tamen id fieri non posse nisi certo intermenstruo tempore. Quod cum disputando rationibusque docuisset, populum liberavit metu; erat enim tum haec
nova et ignota ratio, solem lunae oppositu solere deficere, quod Thaletem Milesium primum vidisse dicunt.
Id autem postea ne nostrum quidem Ennium fugit;
qui ut scribit, anno trecentesimo quinquagesimo fere
post Romam conditam
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.