Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[36]
praeter haec
finguntur in scholis et inscripti1 maleficii, in quibus
aut hoc quaeritur, an inscriptum2 sit aut hoc, an
maleficium sit, raro utrumque. male gestae legationis apud Graecos et veris causis frequens, ubi iuris
loco quaeri solet, an omnino aliter agere quam mandatum sit liceat, et quo usque sit legatus, quoniam aliae
in nuntiando, aliae in renuntiando3 sunt, ut in Heio,
qui testimonium in Verrem dixerat post perlatam
legationem.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.