This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Choragvs
Edepol nugatorem lepidum lepide hunc nactust Phaedromus.
halapantam an sycophantam mágis esse dicam nescio.
ornamenta quae locavi metuo ut possim recipere;
quamquam cum istoc mihi negoti nihil est: ipsi Phaedromo
5credidi; tamen asservabo. sed dum hic egreditur foras,
commonstrabo, quo in quemque hominem facile inveniatis loco,
ne nimio opere sumat operam si quem conventum velit,
vel vitiosum vel sine vitio, vel probum vel improbum.
qui periurum convenire volt hominem ito in comitium;
10qui mendacem et gloriosum, ápud Cloacinae sacrum,
ditis damnosos maritos sub basilica quaerito.
ibidem erunt scorta exoleta quique stipulari solent,
symbolarum collatores apud forum piscarium.
in foro infimo boni homines atque dites ambulant,
15in medio propter canalem, ibi ostentatores meri;
confidentes garrulique et malevoli supera lacum,
qui alteri de nihilo audacter dicunt contumeliam
et qui ipsi sat habent quod in se possit vere dicier.
sub veteribus, ibi sunt qui dant quique accipiunt faenore.
20pone aedem Castoris, ibi sunt subito quibus credas male.
in Tusco vico, ibi sunt homines qui ipsi sese venditant,
in Velabro vel pistorem vel lanium vel haruspicem
vel qui ipsi vorsant vel qui aliis ubi vorsentur praebeant.
ditis damnosos maritos apud Leucadiam Oppiam.
25sed interim fores crepuere: linguae moderandum est mihi.—
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.