si quis est, iudices, qui C. Rabirium, quod fortunas suas,
fundatas praesertim atque optime constitutas opes, potestati
regiae libidinique commiserit, reprehendendum putet, ascribat
ad iudicium suum non modo meam sed huius etiam
ipsius qui commisit sententiam; nec enim cuiquam eius
consilium vehementius quam ipsi displicet. quamquam
hoc plerumque facimus ut consilia eventis ponderemus et,
cui bene quid processerit, multum illum providisse, cui
secus, nihil sensisse dicamus. si exstitisset in rege fides,
nihil sapientius Postumo, quia fefellit rex, nihil hoc amentius
dicitur, ut iam nihil esse videatur nisi divinare sapientis.
sed tamen,
This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.